E 23
[1] EGIPTUS ab Egipto vel Egisto rege, fratre Danay, ibi regnante dieta est, que primo Aeria dicebatur, unde olim Egiptii Aerii dicebantur, et ab Egipto egiptius -a -um, et interpretantur Egiptii in lingua ebraica affligentes, quia afflixerunt populum Dei prius quam divino auxilio liberaretur; [2] et egiptiacus -a -um, unde et in quolibet mense dicuntur duo mali dies egiptiaci quia ab Egiptiis fuerunt inventi: Egiptii enim comperientes quod in aliqua hora illorum dierum non erat bonum sanguinare, idest sanguinem minuere, nec aliquod opus incipere, illos dies notaverunt; et hec egiptilla -e ab Egipto ubi invenitur dieta est.