A 100
[1] AFFROS grece, spuma latine; inde hec Affrodita -e, idest Venus, unde Martianus Capella 'omnes illecebras circa sensus cunctos apposuit Affrodita'; [2] et inde hic Aprilis -lis mensis Veneri dedicatus, quasi afrodilis vel quasi afrilis, unde dicitur apricus -a -um idest delectabilis et iocundus, eo quod in ilio mense sit pulcrum tempus ex productione fiorum, unde apricitas calor, iocunditas; [3] et aprilax, idem; proprie autem locus apricus dicitur sine frigore quasi sine rigore frigoris vel quia sit apertus celo, scilicet delectabilis; vel aprilis quasi aperilis quia tunc terra aperitur et flores producit. [4] Item ab affros defrutum, idest vinum coctum et despumatum, et Abrotonium nomen mulieris, quasi afrotonium idest venuscula, et est impositum causa adulationis. Et ab affros affronitum idest spuma nitri, de quo quidam ait 'Rusticus es? nescis quid greco nomine dicar: spuma vocor nitri. Grecus es? affronitum'. Item ab affros affrotum, genus cibi quod spumeum dicitur.