Quid cycni faciunt, resonant dum talia corvi [carmen XXVII]
Quid cycni faciunt, resonant dum talia corvi,
Et tectis strepitant carmina multa meis?
Nunc fallax simulat ominis rea pica loquelam,
Despicens volucrens, fercula sacra sedet.
Psittacus et varias imitatur voce camoenas,
Commaculans musas, vatis Homere, tuas.
Mergulus atque niger Ligeri piscator in undis,
Brigenses silvas nunc habitare solet.
Et pennis pulchrum sese putat esse pavonem,
Quae laudes, Lamuel, addidit ecce tuas
Vox, reor, aequa sonat, fallit sed penna colorem,
Nec varium rutilat hic decus in specie.
Nunc monstrat cuculus vernalis lumina Phoebico,
Babula vox resonat gutture raucisono.
Nunc pluviam pendens ramis vocat improba cornix,
Se fallax vitas iactat habere novem.
Vox merulae taceat, quatit anser plectra palustris,
Vertice submerso sordida quaeque vorans.
Vernalis sileat dulces acredula cantus,
Nocturnos reboat bubo inimica sonos.
Increpat en iterum vates Balensis asellus,
Insuetosque ciet voce rudente sonos.
Vertitur et subito studia in contraria rerum,
Rideat Orpheum Tityrus aurisonum.
Orpheus in silvis putridas tu pasce capellas,
Tityrus aulenses delicias sequitur
David in arce manet paucis cum forte puellis,
Pieria sufflat carmina quaeque tuba.
In primis rutilat Flaccinas Delia Musas,
Post aliae pariter organa sacra boant.
Delia Threiciam iam pangit pollice chordam
Floribus atque ornat tempora sacra novis.
Vinnula mellifluas rimatur fistula Musas,
Gutture ter quinos personat ecce tonos.
Flaccus abit senior pueris comitatus ab urbe,
Dum lux plena redit, tunc redit ipse domum.
Ille habet aetatem, pro se respondeat ille,
Pro se proque suis verba dabit pueris.
Aut inflare leves calamos mandaverit illis,
Vertice Sileni aut serta ligare senis.
Has paucas David cernit psalmista camoenas,
Regales inter iam renonans epulas
Subiciens paucos inter quoque licia tela
Delia femineos Virgiliana pedes.
Beselel atque Lupum subito respexit inertem,
Quapropter tacuit suavia verba timens.
Dum Lupus aufugiet, redit in praecordia sensus,
Carminibus complet flumina, rura, domos.
Et quocumque die crescunt in vertice Thyrsi
Iam rutilae crines, tunc canet ipse quoque.
Dum Lupus in scriniis quaerit sua carmina canus
Invenie forsan, ut Maro tunc resonat.
Lucius ipse brevi depingit carmina notus,
Talia nec corvus discere forte valet.
Scottulus accinctus gladio te spectat acuto,
Perforet ut pectus, Corviniane, tuum.
Non timet hic corvos, volucri nec parceret ulli,
Si modo Damaetam sperat abesse procul.
Non pius est Scottus noster, Damaeta, poeta,
Vertitur in luctum ludus ab ore procax.
Attamen arma minans Scottus iam proelia temptat,
Getulumque caput ense ferire volens.
Hic Scottus sottus cottus trinomen habebit,
Gutture gentilupum clamat et ipse cavo.
Carmine versifico fumoso et distichon ore,
Hoc cecinit nobis ecce, Menalca, suo.
Examinis vivum risum percussit iniquo,
Sed tamen haec pueris praelia proficiunt.
Tres pueri cirum Danielis fercula gaudent,
qui superant flammas nobilitate, fide.
Nunc Iob inmensi numero fulgescit honoris,
Psalteriumque oculis fulget amore piis.
In medio David sceptro regit omnia, largas
Disponens epulas ordine pacifico.
Et pius Aaron benedicit cuncta per aulam,
sanctificans verbis fercula cuncta sacris.
Et Nemias, Solymam qui iam renovaverat urbem,
Bacchipotens calvus dulcia vina feret.
Qui locus est corvo haec inter convivia nigro?
In silvis maneat inter et ipse lupos.
Ni tamen Helias depurget crimina corvi,
Convocet atque interum ad fercula sacra sibi.
Hispani potus Hardberd servator avarus,
Armatus Cerere totus in aede sua,
Et calidum septro versat caldare culinis,
Ut bibat hoc gelidum quod movet hic calidum.
Graeculus et Putifar invisus forte puellis,
Armatus frustra praelia nulla gerens,
Quem socii pariter Bagao comitantur et Egeus,
Ex tribus his truncis non erit unus homo.
Hi, reor, in cameris non sunt iam sponte fideles,
Saeva manus medici cogit habere fidem.
Filius et viduae Hiram bene construit aedem
Altithrono: Christus auxilietur opus.
Hos inter Nembroth gigas venabula quassat,
Qui telis corvum fronte ferire parat.
Et mare velivolum turbans Polyphemius ingens,
Mergulus ut nequeat effugere aut pelago
Hi duo dispariles membris, sed mente minaces,
Ille pedes corvi franget et iste caput.
Pygmaei tantum cupientes quaerere pacem,
Propter bella gruum, Corvulae nigre, tibi.
Haec tibi sufficiant venienti, trispeda tantum
verbis sufficiant hiems, sitis, atque fames.
Nos nostros nobis nostra teneamus in aula
Trispedicos fratres, sit tibi turba brevis.
Hos tantum teneas, acerrime Corvulae, verus,
Saepius atque legens pectore conde tuo.
Dum veniet Flaccus pueris comitatus et odis
Tunc sperare licet iam potiora tibi.
Nunc tibi tot salve, quot sunt in vertice crines
Albentes, sic tu, Corviniane, vale.