Sed interest, quaenam generatio ex Dei capiat recordatione solamen. Non enim generatio prava et exasperans, cui dicitur: VAE VOBIS, DIVITES, QUI HABETIS CONSOLATIONEM VESTRAM, sed quae dicere veraciter potest: RENUIT CONSOLARI ANIMA MEA. Huic plane et credimus, si secuta adiecerit: MEMOR FUI DEI, ET DELECTATUS SUM. Iustum quippe est, ut quos praesentia non delectant, praesto eis sit memoria futurorum, et qui de rerum fluentium qualibet affluentia despiciunt consolari, recordatio illos delectet aeternitatis. Et haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium non quae sua sunt, sed faciem Dei Iacob. Dei ergo quaerentibus et suspirantibus praesentiam, praesto interim et dulcis memoria est, non tamen qua satientur, sed qua magis esuriant unde satientur. Hoc ipsum de se cibus ipse testatur, ita aiens: QUI EDIT ME, ADHUC ESURIET. Et qui eo cibatus est: SATIABOR, inquit, CUM APPARUERIT GLORIA TUA. Beati tamen iam nunc quod esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam quandoque ipsi, et non alii, saturabuntur. Vae tibi, generatio prava atque perversa! Vae tibi, popule stulte et insipiens, qui et memoriam fastidis, et praesentiam expavescis! Merito quidem. Nec modo enim liberari vis de laqueo venantium: siquidem qui volunt divites fieri in hoc saeculo, incidunt in laqueum diaboli; nec tunc a verbo aspero poteris. O verbum asperum, o sermo durus: ITE, MALEDICTI, IN IGNEM AETERNUM! Durior plane atque asperior illo, qui quotidie nobis de memoria Passionis in Ecclesia replicatur: QUI MANDUCAT CARNEM MEAM ET BIBIT SANGUINEM MEUM, HABET VITAM AETERNAM. Hoc est: qui recolit mortem meam, et exemplo meo mortificat membra sua quae sunt super terram, habet vitam aeternam; hoc est: si compatimini, et conregnabitis. Et tamen plerique ab hac voce resilientes et abeuntes hodieque retrorsum, respondent non verbo, sed facto: DURUS EST HIC SERMO; QUIS POTEST EUM AUDIRE? Itaque generatio quae non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus eius, sed magis sperans in incerto divitiarum, verbum modo crucis audire gravatur, ac memoriam Passionis sibi iudicat onerosam. Verum qualiter verbi illius pondus in praesentia sustinebit: ITE, MALEDICTI, IN IGNEM AETERNUM, QUI PARATUS EST DIABOLO ET ANGELIS EIUS? Super quem profecto ceciderit lapis iste, conteret eum. At vero generatio rectorum benedicetur, qui utique cum Apostolo, sive absentes, sive praesentes, contendunt placere Deo. Denique audient: VENITE, BENEDICTI PATRIS MEI, etc. Tunc illa quae non direxit cor suum, sero quidem experietur, quam, in illius comparatione doloris, iugum Christi suave et onus leve fuerit, cui tamquam gravi et aspero duram cervicem superbe subduxit. Non potestis, o miseri servi mammonae, simul gloriari in cruce Domini nostri Iesu Christi et sperare in pecuniae thesauris, post aurum abire et probare, quam suavis est Dominus. Proinde quem suavem in memoria non sentitis, asperum procul dubio in praesentia sentietis.
Ceterum fidelis anima et suspirat praesentiam inhianter, et in memoria requiescit suaviter, et donec idonea sit revelata facie speculari gloriam Dei, crucis ignominia gloriatur. Sic profecto, sic sponsa et columba Christi pausat sibi interim, et dormit inter medios cleros, sortita iam inpraesentiarum de memoria abundantiae suavitatis tuae, Domine Iesu, pennas deargentatas, innocentiae videlicet pudicitiaeque candorem, et sperans insuper adimpleri laetitia cum vultu tuo, ubi etiam fiant posteriora dorsi eius in pallore auri, quando in splendoribus sanctorum introducta cum gaudio, sapientiae fuerit plenius illustrata fulgoribus. Merito proinde iam nunc gloriatur et dicit: LAEVA EIUS SUB CAPITE MEO, ET DEXTERA ILLIUS AMPLEXABITUR ME, in laeva reputans recordationem illius caritatis, qua nulla maior est, quod animam suam posuit pro amicis suis, in dextera vero beatam visionem, quam promisit amicis suis, et gaudium de praesentia maiestatis. Merito illa Dei et deifica visio, illa divinae praesentiae inaestimabilis delectatio in dextera deputatur, de qua et delectabiliter canitur: DELECTATIONES IN DEXTERA TUA USQUE IN FINEM. Merito in laeva admirabilis illa memorata et semper memoranda dilectio collocatur, quod, donec transeat iniquitas, super eam sponsa recumbat et requiescat.
Merito ergo laeva sponsi sub capite sponsae, super quam videlicet caput suum reclinata sustentet, hoc est mentis suae intentionem, ne incurvetur et inclinetur in carnalia et saecularia desideria, quia CORPUS QUOD CORRUMPITUR, AGGRAVAT ANIMAM, ET DEPRIMIT TERRENA INHABITATIO SENSUM MULTA COGITANTEM. Quid namque aliud faciat considerata tanta et tam indebita miseratio, tam gratuita et sic probata dilectio, tam inopinata dignatio, tam invicta mansuetudo, tam stupenda dulcedo? Quid, inquam, haec omnia faciant diligenter considerata, nisi ut considerantis animum, ab omni penitus pravo vindicatum amore, ad se mirabiliter rapiant, vehementer afficiant, faciantque prae se contemnere, quidquid nisi in contemptu horum appeti non potest? Nimirum proinde in odore unguentorum horum sponsa currit alacriter, amat ardenter, et parum sibi amare sic amata videtur, etiam cum se totam in amore perstrinxerit. Nec immerito. Quid magnum enim tanto et tanti repensatur amori, si pulvis exiguus totum se ad redamandum collegerit, quem illa nimirum Maiestas in amore praeveniens, tota in opus salutis eius intensa conspicitur? Denique SIC DEUS DILEXIT MUNDUM, UT UNIGENITUM DARET, haud dubium quin de Patre dicat; item: TRADIDIT IN MORTEM ANIMAM SUAM, nec dubium quod Filium loquatur. Ait et de Spiritu Sancto: SPIRITUS PARACLITUS, QUEM MITTET PATER IN NOMINE MEO, ILLE VOS DOCEBIT OMNIA, ET SUGGERET VOBIS OMNIA QUAECUMQUE DIXERO VOBIS. Amat ergo Deus, et ex se toto amat, quia tota Trinitas amat, si tamen totum dici potest de infinito et incomprehensibili, aut certe de simplici.