Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Bernardus Claraevallensis
Liber de diligendo Deo

II

Quibus haec palam sunt, palam arbitror esse et cur Deus diligendus sit, hoc est unde diligi meruerit. Quod si infideles haec latent, Deo tamen in promptu est ingratos confundere super innumeris beneficiis suis, humano nimirum et usui praestitis, et sensui manifestis. Nempe quis alius administrat cibum omni vescenti, cernenti lucem, spiranti flatum? Sed stultum est velle modo enumerare, quae innumera esse non longe ante praefatus sum: satis est ad exemplum praecipua protulisse, panem, solem, et aerem. Praecipua dico, non quia excellentiora, sed quia necessariora; sunt quippe corporis. Quaerat enim homo eminentiora bona sua in ea parte sui, qua praeeminet sibi, hoc est anima, quae sunt dignitas, scientia, virtus: dignitatem in homine liberum dico arbitrium, in quo ei nimirum datum est ceteris non solum praeeminere, sed et praesidere animantibus; scientiam vero, qua eamdem in se dignitatem agnoscat, non a se tamen; porro virtutem, qua subinde ipsum a quo est, et inquirat non segniter, et teneat fortiter, cum invenerit.

Itaque geminum unumquodque trium horum apparet. Dignitatem siquidem demonstrat humanam non solum naturae praerogativa, sed et potentia dominatus, quod terror hominis super cuncta animantia terrae imminere decernitur. Scientia quoque duplex erit, si hanc ipsam dignitatem vel aliud quodque bonum in nobis, et nobis inesse, et a nobis non esse noverimus. Porro virtus et ipsa aeque bifaria cognoscetur, si auctorem consequenter inquirimus, inventoque inseparabiliter inhaeremus. Dignitas ergo sine scientia non prodest; illa vero etiam obest, si virtus defuerit, quod utrumque ratio subiecta declarat. Habere enim quod habere te nescias, quam gloriam habet? Porro nosse quod habeas, sed quia a te non habeas ignorare, habet gloriam, sed non apud Deum. Apud se autem glorianti dicitur ab Apostolo: QUID HABES, QUOD NON ACCEPISTI? SI AUTEM ACCEPISTI, QUID GLORIARIS, QUASI NON ACCEPERIS? Non ait simpliciter: QUID GLORIARIS?, sed addit: QUASI NON ACCEPERIS, ut asserat reprehensibilem, non qui in habitis, sed qui tamquam in non acceptis gloriatur. Merito vana gloria nuncupatur huiusmodi, veritatis nimirum solido carens fundamento. Veram enim gloriam ab hac ita discernit: QUI GLORIATUR, ait, IN DOMINO GLORIETUR, hoc est in veritate. Veritas quippe Dominus est.

Utrumque ergo scias necesse est, et quid sis, et quod a teipso non sis, ne aut omnino videlicet non glorieris, aut inaniter glorieris. Denique si non cognoveris, inquit, teipsam, egredere post greges sodalium tuorum. Revera ita fit: homo factus in honore, cum honorem ipsum non intelligit, talis suae ignorantiae merito comparatur pecoribus, velut quibusdam praesentis suae corruptionis et mortalitatis consortibus. Fit igitur ut sese non agnoscendo egregia rationis munere creatura, irrationabilium gregibus incipiat aggregari, dum ignara propriae gloriae, quae ab intus est, conformanda foris rebus sensibilibus, sua ipsius curiositate abducitur, efficiturque una de ceteris, quod se prae ceteris nihil accepisse intelligat. Itaque valde cavenda haec ignorantia, qua de nobis minus nobis forte sentimus; sed non minus, immo et plus illa, qua plus nobis tribuimus, quod fit si bonum quodcumque in nobis esse, et a nobis, decepti putemus. At vero super utramque ignorantiam declinanda et exsecranda illa praesumptio est, qua sciens et prudens forte audeas de bonis non tuis tuam quaerere gloriam, et quod certus es a te tibi non esse, inde tamen alterius rapere non verearis honorem. Prior equidem ignorantia gloriam non habet; posterior vero habet quidem, sed non apud Deum. Ceterum hoc tertium malum, quod iam scienter committitur, usurpat et contra Deum. In tantum denique ignorantia illa posteriore haec arrogantia gravior ac periculosior apparet, quo per illam quidem Deus nescitur, per istam et contemnitur; in tantum et priore deterior ac detestabilior, ut cum per illam pecoribus, per istam et daemonibus sociemur. Est quippe superbia et delictum maximum uti datis tamquam innatis, et in acceptis beneficiis gloriam usurpare benefici.

Quamobrem cum duabus istis, dignitate atque scientia, opus est et virtute, quae utriusque fructus est, per quam ille inquiritur ac tenetur, qui omnium auctor et dator merito glorificetur de omnibus. Alioquin sciens et non faciens digna, multis vapulabit. Quare? Utique quia NOLUIT INTELLIGERE UT BENE AGERET; magis autem INIQUITATEM MEDITATUS EST IN CUBILI SUO, dum de bonis, quae a se non esse ex scientiae dono certissime comperit, boni Domini gloriam servus impius captare sibi, immo et raptare molitur. Liquet igitur et absque scientia dignitatem esse omnino inutilem, et scientiam absque virtute damnabilem. Verum homo virtutis, cui nec damnosa scientia, nec infructuosa dignitas manet, clamat Deo et ingenue confitetur: NON NOBIS, inquiens, DOMINE, NON NOBIS, SED NOMINI TUO DA GLORIAM; hoc est: Nil nobis, o Domine, de scientia, nil nobis de dignitate tribuimus, sed tuo totum, a quo totum est, nomini deputamus.

Ceterum paene a proposito longe nimis digressi sumus, dum demonstrare satagimus, eos quoque qui Christum nesciunt, satis per legem naturalem ex perceptis bonis corporis animaeque moneri, quatenus Deum propter Deum et ipsi diligere debeant. Nam ut breviter, quae super hoc dicta sunt, iterentur: quis vel infidelis ignoret, suo corpori non ab alio in hac mortali vita supradicta illa necessaria ministrari, unde videlicet subsistat, unde videat, unde spiret, quam ab illo, qui dat escam omni carni, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos? Quis item vel impius putet alium eius, quae in anima splendet, humanae dignitatis auctorem, praeter illum ipsum, qui in Genesi loquitur: FACIAMUS HOMINEM AD IMAGINEM ET SIMILITUDINEM NOSTRAM? Quis alium scientiae largitorem existimet, nisi aeque ipsum, qui docet hominem scientiam? Quis rursum munus sibi aliunde virtutis aut putet datum, aut speret dandum, quam de manu itidem Domini virtutum? Meretur ergo amari propter seipsum Deus, et ab infideli, qui etsi nesciat Christum, scit tamen seipsum. Proinde inexcusabilis est omnis etiam infidelis, si non diligit Dominum Deum suum toto corde, tota anima, tota virtute sua. Clamat nempe intus ei innata, et non ignota rationi, iustitia, quia ex toto se illum diligere debeat, cui totum se debere non ignorat. Verum id difficile, immo impossibile est, suis scilicet quempiam liberive arbitrii viribus semel accepta a Deo, ad Dei ex toto convertere voluntatem, et non magis ad propriam retorquere, eaque sibi tamquam propria retinere, sicut scriptum est: OMNES QUAE SUA SUNT QUAERUNT, et item: PRONI SUNT SENSUS ET COGITATIONES HOMINIS IN MALUM.