Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Bernardus Claraevallensis
Liber de diligendo Deo

XV

Verumtamen, quia carnales sumus et de carnis concupiscentia nascimur, necesse est cupiditas vel amor noster a carne incipiat, quae si recto ordine dirigitur, quibusdam suis gradibus duce gratia proficiens, spiritu tandem consummabitur, quia NON PRIUS QUOD SPIRITUALE, SED QUOD ANIMALE, DEINDE QUOD SPIRITUALE. Et prius necesse est portemus imaginem terrestris, deinde caelestis. In primis ergo diligit seipsum homo propter se: caro quippe est, et nil sapere valet praeter se. Cumque se videt per se non posse subsistere, Deum quasi sibi necessarium incipit per fidem inquirere et diligere. Diligit itaque in secundo gradu Deum, sed propter se, non propter ipsum. At vero cum ipsum coeperit occasione propriae necessitatis colere et frequentare, cogitando, legendo, orando, oboediendo, quadam huiuscemodi familiaritate paulatim sensimque Deus innotescit, consequenter et dulcescit; et sic, gustato quam suavis est Dominus, transit ad tertium gradum, ut diligat Deum, non iam propter se, sed propter ipsum. Sane in hoc gradu diu statur, et nescio si a quoquam hominum quartus in hac vita perfecte apprehenditur, ut se scilicet homo diligat tantum propter Deum. Asserant hoc si qui experti sunt; mihi, fateor, impossibile videtur. Erit autem procul dubio, cum introductus fuerit servus bonus et fidelis in gaudium Domini sui, et inebriatus ab ubertate domus Dei: quasi enim miro quodam modo oblitus sui, et a se penitus velut deficiens, totus perget in Deum, et deinceps adhaerens ei, unus cum eo spiritus erit. Arbitror hoc Prophetam sensisse cum diceret: INTROIBO IN POTENTIAS DOMINI; DOMINE, MEMORABOR IUSTITIAE TUAE SOLIUS. Sciebat profecto, cum introiret in spirituales potentias Domini, exutum se iri universis infirmitatibus carnis, ut iam nil de carne haberet cogitare, sed totus in spiritu memoraretur iustitiae Dei solius.

Tunc pro certo singula Christi membra dicere poterunt de se, quod Paulus aiebat de capite: ET SI COGNOVIMUS SECUNDUM CARNEM CHRISTUM, SED NUNC IAM NON NOVIMUS. Nemo ibi se cognoscet secundum carnem, quia CARO ET SANGUIS REGNUM DEI NON POSSIDEBUNT. Non quod carnis illic substantia futura non sit, sed quod carnalis omnis necessitudo sit defutura, carnisque amor amore spiritus absorbendus, et infirmae, quae nunc sunt, humanae affectiones in divinas quasdam habeant commutari. Tunc sagena caritatis, quae nunc tracta per hoc mare magnum et spatiosum ex omni genere piscium congregare non desinit, cum perducta ad littus fuerit, malos foras mittens, bonos solummodo retinebit. Siquidem in hac vita ex omni genere piscium intra sinum suae latitudinis caritatis rete concludit, ubi se pro tempore omnibus conformans, omniumque in se sive adversa, sive prospera traiciens, ac sua quodammodo faciens, non solum gaudere cum gaudentibus, sed etiam flere cum flentibus consuevit. Sed cum pervenerit ad littus, velut malos pisces omne quod triste patitur, foras mittens, sola quae placere et iucunda esse poterunt retinebit. Numquid enim tunc, verbi gratia, Paulus aut infirmabitur cum infirmis, aut uretur pro scandalizatis, ubi scandala et infirmitas procul erunt? Aut certe lugebit eos qui non agent paenitentiam, ubi certum est nec peccantem fore, nec paenitentem? Absit autem ut vel eos qui ignibus aeternis cum diabolo et angelis eius deputandi sunt, plangat et defleat in illa civitate, quam fluminis impetus laetificat, cuius diligit Dominus portas super omnia tabernacula Iacob, quod videlicet in tabernaculis, etsi quandoque gaudetur de victoria, laboratur tamen in pugna, et plerumque periclitatur de vita, in illa autem patria nulla prorsus admittatur adversitas sive tristitia, quemadmodum de illa canitur: SICUT LAETANTIUM OMNIUM HABITATIO IN TE, et rursum: LAETITIA SEMPITERNA ERIT EIS. Denique quomodo misericordiae recordabitur, ubi memorabitur iustitiae Dei solius? Proinde ubi iam non erit miseriae locus aut misericordiae tempus, nullus profecto esse poterit miserationis affectus.