Quid autem iam solutas corporibus? Immersas ex toto credimus immenso illi pelago aeterni luminis et luminosae aeternitatis.
Sed si, quod non negatur, velint sua corpora recepisse, aut certe recipere desiderent et sperent, liquet procul dubio necdum a seipsis penitus immutatas, quibus constat necdum penitus deesse de proprio, quo vel modice intentio reflectatur. Donec ergo absorpta sit mors in victoria, et noctis undique terminos lux perennis invadat et occupet usquequaque, quatenus et in corporibus gloria caelestis effulgeat, non possunt ex toto animae seipsas exponere et transire in Deum, nimirum ligatae corporibus etiam tunc, etsi non vita vel sensu, certe affectu naturali, ita ut absque his nec velint, nec valeant consummari. Itaque ante restaurationem corporum non erit ille defectus animorum, qui perfectus et summus est ipsorum status, ne carnis iam sane consortium spiritus non requireret, si absque illa consummaretur. Enimvero absque profectu animae nec ponitur corpus, nec resumitur. Denique PRETIOSA IN CONSPECTU DOMINI MORS SANCTORUM EIUS. Quod si mors pretiosa, quid vita, et illa vita? Nec mirum si corpus iam gloriae conferre videtur spiritui, quod et infirmum et mortale constat ipsi non mediocriter valuisse. O quam verum locutus est qui dixit diligentibus Deum omnia cooperari in bonum! Valet Deum diligenti animae corpus suum infirmum, valet et mortuum, valet et resuscitatum: primo quidem ad fructum paenitentiae, secundo ad requiem, postremo ad consummationem. Merito sine illo perfici non vult, quod in omni statu in bonum sibi subservire persentit.
Bonus plane fidusque comes caro spiritui bono, quae ipsum aut, si onerat, iuvat, aut, si non iuvat, exonerat, aut certe iuvat, et minime onerat. Primus status laboriosus, sed fructuosus; secundus otiosus, sed minime fastidiosus; tertius et gloriosus. Audi et sponsum in Canticis ad profectum hunc trimodum invitantem: COMEDITE, inquit, AMICI, ET BIBITE, ET INEBRIAMINI CARISSIMI. Laborantes in corpore vocat ad cibum; iam posito corpore quiescentes ad potum invitat; resumentes corpora, etiam ut inebrientur impellit, quos et vocat carissimos, nimirum caritate plenissimos. Nam et in ceteris, quos non carissimos, sed amicos appellat, differentia est, ut hi quidem qui in carne adhuc gravati gemunt, cari habeantur pro caritate quam habent, qui vero iam soluti carnis compede sunt, eo sint cariores, quo et promptiores atque expeditiores facti ad amandum. Porro prae utrisque merito nominantur et sunt carissimi, qui, recepta iam secundo stola, in corporibus utique cum gloria resumptis, tanto in Dei feruntur amorem liberiores et alacriores, quanto et de proprio nil iam residuum est, quod eos aliquatenus sollicitet vel retardet. Quod quidem neuter sibi reliquorum statuum vindicat, cum et in priori corpus cum labore portetur, et in secundo quoque non sine aliqua proprietate desiderii exspectetur.
Primo ergo fidelis anima comedit panem suum, sed, heu! in sudore vultus sui. In carne quippe manens adhuc ambulat per fidem, quam sane operari per dilectionem necesse est, quia, si non operatur, mortua est. Porro ipsum opus cibus est, dicente Domino: MEUS CIBUS EST, UT FACIAM VOLUNTATEM PATRIS MEI. Dehinc, carne exuta, iam pane doloris non cibatur, sed vinum amoris, tamquam post cibum, plenius haurire permittitur, non purum tamen, sed quomodo sub sponsae nomine ipsa dicit in Canticis: BIBI VINUM MEUM CUM LACTE MEO. Vino enim divini amoris miscet etiam tunc dulcedinem naturalis affectionis, qua resumere corpus suum, ipsumque glorificatum, desiderat. Aestuat ergo iam tunc sanctae caritatis potata vino, sed plane nondum usque ad ebrietatem, quoniam temperat interim ardorem illum huius lactis permixtio. Ebrietas denique solet evertere mentes, atque omnino reddere immemores sui. At non ex toto sui oblita est, quae adhuc de proprio corpore cogitat suscitando. Ceterum hoc aperto, quod solum utique deerat, quid iam impedit a se ipsa quodammodo abire, et ire totam in Deum, eoque penitus sibi dissimillimam fieri, quo Deo simillimam effici donatur? Tum demum ad crateram admissa sapientiae, illam de qua legitur: ET CALIX MEUS INEBRIANS QUAM PRAECLARUS EST! quid mirum iam si inebriatur ab ubertate domus Dei, cum, nulla mordente cura de proprio, secura bibit purum et novum illud cum Christo in domo Patris eius?
Hoc vero convivium triplex celebrat Sapientia, et ex una complet caritate, ipsa cibans laborantes, ipsa potans quiescentes, ipsa regnantes inebrians. Quomodo autem in convivio corporali ante cibus quam potus apponitur, quoniam et tali ordine natura requirit, ita et hic. Primo quidem ante mortem in carne mortali labores manuum nostrarum manducamus, cum labore quod glutiendum est masticantes; post mortem vero in vita spirituali iam bibimus, suavissima quadam facilitate quod percipitur colantes; tandem, redivivis corporibus, in vita immortali inebriamur, mira plenitudine exuberantes. Haec pro eo quod sponsus in Canticis dicit: COMEDITE, AMICI, ET BIBITE, ET INEBRIAMINI, CARISSIMI. Comedite ante mortem, bibite post mortem, inebriamini post resurrectionem. Merito iam carissimi, qui caritate inebriantur; merito inebriati, qui ad nuptias Agni introduci merentur, edentes et bibentes super mensam illius in regno suo, quando sibi iam exhibet gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam aut aliquid huiusmodi. Tunc prorsus inebriat carissimos suos, tunc torrente voluptatis suae potat, quoniam quidem in complexu illo arctissimo et castissimo sponsi et sponsae, fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Quod non aliud esse arbitror quam Dei Filium, qui transiens ministrat, quemadmodum ipse promisit, ut ex hoc iam IUSTI EPULENTUR ET EXSULTENT IN CONSPECTU DEI, ET DELECTENTUR IN LAETITIA. Hinc illa satietas sine fastidio; hinc insatiabilis illa sine inquietudine curiositas; hinc aeternum illud atque inexplebile desiderium, nesciens egestatem; hinc denique sobria illa ebrietas, vero, non mero ingurgitans, non madens vino, sed ardens Deo. Ex hoc iam quartus ille amoris gradus perpetuo possidetur, cum summe et solus diligitur Deus, quia nec nosipsos iam nisi propter ipsum diligimus, ut sit ipse praemium amantium se, praemium aeternum amantium in aeternum.