Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Bernardus Claraevallensis
Liber de diligendo Deo

IX

Amat ergo iam Deum, sed propter se interim, adhuc non propter ipsum. Est tamen quaedam prudentia scire quid ex te, quid ex Dei adiutorio possis, et ipsi te servare infensum, qui te tibi servat illaesum. At si frequens ingruerit tribulatio, ob quam et frequens ad Deum conversio fiat, et a Deo aeque frequens liberatio consequatur, nonne, etsi fuerit ferreum pectus vel cor lapideum toties liberati, emolliri necesse est ad gratiam liberantis, quatenus Deum homo diligat, non propter se tantum, sed et propter ipsum?

Ex occasione quippe frequentium necessitatum crebris necesse est interpellationibus Deum ab homine frequentari, frequentando gustari, gustando probari quam suavis est Dominus. Ita fit, ut ad diligendum pure Deum plus iam ipsius alliciat gustata suavitas quam urgeat nostra necessitas, ita ut exemplo Samaritanorum, dicentium mulieri quae adesse Dominum nuntiaverat: IAM NON PROPTER TUAM LOQUELAM CREDIMUS; IPSI ENIM AUDIVIMUS, ET SCIMUS QUIA IPSE EST VERE SALVATOR MUNDI, ita, inquam, et nos illorum exemplo carnem nostram alloquentes, dicamus merito: Iam non propter tuam necessitatem Deum diligimus; ipsi enim gustavimus et scimus quoniam suavis est Dominus. Est enim carnis quaedam loquela necessitas, et beneficia quae experiendo probat, gestiendo renuntiat. Itaque sic affecto, iam de diligendo proximo implere mandatum non erit difficile. Amat quippe veraciter Deum, ac per hoc quae Dei sunt. Amat caste, et casto non gravatur oboedire mandato, castificans magis cor suum, ut scriptum est, in oboedientia caritatis. Amat iuste, et mandatum iustum libenter amplectitur. Amor iste merito gratus, quia gratuitus. Castus est, quia non impenditur verbo neque lingua, sed opere et veritate. Iustus est, quoniam qualis suscipitur, talis et redditur. Qui enim sic amat, haud secus profecto quam amatus est, amat, quaerens et ipse vicissim non quae sua sunt, sed quae Iesu Christi, quemadmodum ille nostra, vel potius nos, et non sua quaesivit. Sic amat qui dicit: CONFITEMINI DOMINO QUONIAM BONUS. Qui Domino confitetur, non quoniam sibi bonus est, sed quoniam bonus est, hic vere diligit Deum propter Deum, et non propter seipsum. Non sic amat de quo dicitur: CONFITEBITUR TIBI CUM BENEFECERIS EI. Iste est tertius amoris gradus, quo iam propter seipsum Deus diligitur.