Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Macrobius, Ambrosius Aurelius Theodosius
Commentariorum in Somnium Scipionis liber primus et secundus

XV

Contra has tam subtiles et argutas et veri similes argumentationes accingendum est secundum sectatores Platonis, qui inceptum quo Aristoteles tam veram tamque validam definitionem magistri sauciare temptaverat subruerunt. neque vero tam immemor mei aut ita male animatus sum ut ex ingenio meo vel Aristoteli resistam vel adsim Platoni, sed ut quisque magnorum virorum qui se Platonicos dici gloriabantur aut singula aut bina defensa ad ostentationem suorum operum reliquerunt, collecta haec in unum continuae defensionis corpus coacervavi, adiecto siquid post illos aut sentire fas erat aut audere in intellectum licebat. et quia duo sunt quae adserere conatus est, unum quo dicit nihil esse quod ex se moveatur, alterum quo animam hoc esse non posse confirmat, utrique resistendum est, ut et constet posse aliquid ex se moveri et animam hoc esse clarescat. in primis igitur illius divisionis opertet nos cavere praestigias, in qua enumerans aliqua quae ex se moventur et ostendens illa quoque ab alio moveri, id est a causa interius latente, videtur sibi probasse omnia quae moventur etiam si ex se moveri dicantur, ab alio tamen moveri. huius enim rei pars vera est, sed est falsa conclusio. nam esse aliqua quae cum ex se moveri videantur, ab alio tamen constet moveri, nec nos diffitemur; non tamen omnia quae ex se moventur hoc sustinent, ut ab alio ea moveri necesse sit. Plato enim cum dicit animam ex se moveri, id est cum αὐτοκίνητον vocat, non vult eam inter illa numerari quae ex se quidem videntur moveri, sed a causa quae intra se latet moventur, ut moventur animalia auctore quidem alio sed occulto, nam ab anima moventur, aut ut moventur arbores, quarum etsi non videtur agitator, a natura tamen eas interius latente constat agitari; sed Plato ita animam dicit ex se moveri ut non aliam causam vel extrinsecus accidentem vel interius latentem huius motus dicat auctorem. hoc quem ad modum accipiendum sit instruemus. ignem calidum vocamus, sed et ferrum calidum dicimus, et nivem frigidam et saxum frigidum nuncupamus, mel dulce, sed et mulsum dulce vocitamus; horum tamen singula de diversis diversa significant. aliter enim de igne, aliter de ferro calidi nomen accipimus, quia ignis per se calet, non ab alio fit calidus, contra ferrum non nisi ex alio calescit. ut nix frigida, ut mel dulce sit non aliunde contingit, saxo tamen frigus vel mulso dulcedo a nive vel melle proveniunt. sic et stare et moveri tam de his dicitur quae ab se vel stant vel moventur, quam de illis quae vel sistuntur vel agitantur ex alio; sed quibus moveri ab alio vel stare contingit, haec et stare desinunt et moveri; quibus autem idem est et esse et moveri, numquam a motu cessant, quia sine essentia sua esse non possunt, sicut ferrum amittit calorem, ignis vero calere non desinit. ab se ergo movetur anima, licet et animalia vel arbores per se videantur moveri, sed illis, quamvis interius latens, alia tamen causa, id est anima vel natura, motum ministrat. ideo et admittunt hoc quod aliunde sumpserunt: anima vero ita per se movetur ut ignis per se calet, nulla adventicia causa vel illum calefaciente vel hanc movente. nam cum ignem calidum dicimus, non duo diversa concipimus, unum quod calefacit, alterum quod calefit, sed totum calidum secundum naturam suam vocamus, cum nivem frigidam, cum mel dulce appellamus, non aliud quod hanc qualitatem praestat, aliud cui praestatur accipimus. ita et cum animam per se moveri dicimus, non gemina consideratio sequitur moventis et moti, sed in ipso motu essentiam eius agnoscimus: quia quod est in igne nomen calidi, in nive vocabulum frigidi, appellatio dulcis in melle, hoc necesse est de anima αὐτοκίνητου nomen intellegi, quod Latina conversio significat per se moveri. nec te confundat quod moveri passivum verbum est; nec, sicut secari cum dicitur, duo pariter considerantur, quod secat et quod secatur, itemque cum teneri dicitur, duo intelleguntur, quod tenet et quod tenetur, ita hic moveri duarum rerum significationem putes, quae movet et quae movetur. nam secari quidem et teneri passio est, ideo considerationem et facientis et patientis amplectitur, moveri autem cum de his quidem dicitur quae ab alio moventur, utramque considerationem similiter repraesentat; de eo autem quod ita per se movetur, ut sit αὐτοκίνητον, cum moveri dicitur, quia ex se, non ex alio movetur, nulla potest suspicio passionis intellegi. nam et stare licet passivum verbum non esse videatur, cum de eo tamen dicitur quod stat alio sistente, ut stant terra defixae hastae, significat passionem, sic et moveri licet passivum sonet, quando tamen nihil inest faciens, patiens inesse non poterit. et ut absolutius liqueat non verborum sed rerum intellectu passionem significari, ecce ignis cum fertur ad superna nihil patitur, cum deorsum fertur sine dubio patitur, quia hoc nisi alio impellente non sustinet, et cum unum idemque verbum proferatur, passionem tamen modo inesse, modo abesse dicemus. ergo et moveri idem in significatione est quod calere, et cum ferrum calere dicimus vel stilum moveri quia utrique hoc aliunde provenit, passionem esse fateamur: cum vero aut ignis calere aut moveri anima dicetur, quia illius in calore et in motu huius essentia est, nullus hic locus relinquitur passioni, sed ille sic calere sicut moveri ista dicetur. hoc loco Aristoteles argutam de verbis calumniam sarciens, Platonem quoque ipsum duo, id est quod movet et quod movetur, significasse contendit dicendo, solum igitur quod se ipsum movet, quia numquam deseritur a se, numquam ne moveri quidem desinit. et aperte illum duo expressisse proclamat his verbis: quod movet et moveri. sed videtur mihi vir tantus nihil ignorare potuisse, sed in exercitio argutiarum talium coniventem sibi operam sponte lusisse. ceterum quis non advertat cum quid dicitur se ipsum movere, non duo intellegenda? sicut et cum dicitur heauton timorumenos id est se puniens, non alter qui punit, alter est qui punitur; et cum se perdere, se involvere, se liberare quis dicitur, non necesse est unum facientem, alterum subesse patientem; sed hoc solum intellectu huius elocutionis exprimitur, ut qui se punit aut qui se liberat non ab alio hoc accepisse sed ipse sibi aut intulisse aut praestitisse dicatur, sic et de αὐτοκίνητῳ cum dicitur, se ipsum movet, ad hoc dicitur ut aestimationem alterius moventis excludat. quam volens Plato de cogitatione legentis eximere, his quae praemisit expressit. nam quod semper, ait, movetur aeternum est, quod autem motum adfert alicui quodque ipsum movetur aliunde, quando finem habet motus, vivendi finem habeat necesse est. quid his verbis invenietur expressius, clara significatione testantibus non aliunde moveri quod se ipsum movet, cum animam ob hoc dicat aeternam quia se ipsam movet et non movetur aliunde? ergo se movere hoc solum significat, non ab alio moveri; nec putes quod idem moveat idemque moveatur, sed moveri sine alio movente se movere est. aperte ergo constitit quia non omne quod movetur ab alio movetur. ergo αὐτοκίνητον potest non ab alio moveri sed ne a se quidem sic movetur ut in ipso aliud sit quod movet, aliud quod movetur, nec ex toto nec pro parte, ut ille proponit, sed hoc solum se ipsum movere dicitur ne ab alio moveri existimetur. sed et illa de motibus Aristotelica divisio quam supra rettulimus, subripienti magis apta est quam probanti in qua ait sicut est quod movetur et non movet, ita est quod movet et non movetur. constat enim quod omne quicquid movetur movet alia, ut dicitur aut gubernaculum navim aut navis circumfusum sibi aerem vel undas movere. quid autem est quod non possit aliud, dum ipsum movetur, impellere? ergo si verum non est ea quae moventur alia non movere, non constat illud ut aliquid quod moveat nec tamen moveatur invenias. illa igitur magis probanda est in decimo de legibus a Platone motuum prolata divisio. omnis motus, inquit, aut se movet et alia, aut ab alio movetur et alia movet. et prior ad animam, ad omnia vero corpora secundus refertur. hi ergo duo motus et differentia separantur et societate iunguntur. commune hoc habent quod et prior et secundus movent alia, hoc autem differunt, quod ille a se, hic ab alio movetur. ex his omnibus, quae eruta de Platonicorum sensuum fecunditate collegimus, constitit non esse verum omnia quae moventur ab alio moveri; ergo nec principium motus ad deprecandam alterius moventis necessitatem stare dicetur; quia potest se ipsum, ut diximus, movere alio non movente. enervatus est igitur syllogismus quem praemissa varia et multiplici divisione collegerat, id est: anima principium motus est, principium autem motus non movetur, igitur anima non movetur. restat ut quia constitit posse aliquid per se moveri alio non movente, animam hoc esse doceatur, quod facile docebitur, si de manifestis et indubitabilibus argumenta sumamus. homini motum aut anima praestat aut corpus aut de utroque permixtio. et quia tria sunt de quibus inquisitio ista procedit, cum neque a corpore neque a permixtione praestari hoc posse constiterit, restat ut ab anima moveri hominem nulla dubitatio sit. nunc de singulis ac primum de corpore loquamur. nullum inanimum corpus suo motu moveri, manifestius est quam ut adserendum sit, nihil est autem quod, dum immobile sit, aliud possit movere, igitur corpus hominem non movet. videndum ne forte animae et corporis ipsa permixtio hunc sibi motum ministret. sed quia constat motum corpori non inesse, si nec animae inest, ex duabus rebus motu carentibus nullus motus efficitur, sicut nec ex duabus dulcibus amaritudo nec ex duabus amaris dulcedo proveniet, nec ex gemino frigore calor aut frigus ex gemino calore nascetur, omnis enim qualitas geminata crescit, numquam ex duplicatis similibus contrarietas emergit: ergo nec ex duabus immobilibus motus erit, hominem igitur permixtio non movebit. hinc inexpugnabilis syllogismus ex confessarum rerum indubitabili luce colligitur: animal movetur; motum autem animali aut anima praestat aut corpus aut ex utroque permixtio. sed neque corpus neque permixtio motum praestat, igitur anima motum praestat. ex his apparet animam initium motus esse, initium autem motus tractatus superior docuit per se moveri, animam ergo αὐτοκίνητον esse, id est per se moveri, nulla dubitatio est.