Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Macrobius, Ambrosius Aurelius Theodosius
Commentariorum in Somnium Scipionis liber primus et secundus

XIX

His adsertis, de sphaerarum ordine pauca dicenda sunt, in quo dissentire a Platone Cicero videri potest, cum hic solis sphaeram quartam de septem id est in medio locatam dicat; Plato a luna sursum secundam, hoc est inter septem a summo locum sextum tenere commemoret. Ciceroni Archimedes et Chaldaeorum ratio consentit, Plato Aegyptios omnium philosophiae disciplinarum parentes secutus est, qui ita solem inter lunam et Mercurium locatum volunt, ut rationem tamen et deprehenderint et edixerint, cur a nonnullis sol supra Mercurium supraque Venerem esse credatur. nam nec illi qui ita aestimant a specie veri procul aberrant. opinionem vero istius permutationis huius modi ratio persuasit. a Saturni sphaera, quae est prima de septem, usque ad sphaeram Iovis a summo secundam interiecti spatii tanta distantia est, ut zodiaci ambitum superior triginta annis, duodecim vero annis subiecta conficiat; rursus tantum a Iove sphaera Martis recedit, ut eundem cursum biennio peragat. Venus autem tanto est regione Martis inferior, ut ei annus satis sit ad zodiacum peragrandum. iam vero ita Veneri proxima est stella Mercurii et Mercurio sol propinquus, ut hi tres caelum suum pari temporis spatio, id est anno plus minusve, circumeant. ideo et Cicero hos duos cursus comites solis vocavit, quia in spatio pari longe a se numquam recedunt. luna autem tantum ab his deorsum recessit ut, quod illi anno, viginti octo diebus ipsa conficiat. ideo neque de trium superiorum ordine, quem manifeste clareque distinguit immensa distantia, neque de lunae regione, quae ab omnibus multum recessit, inter veteres aliqua fuit dissensio. horum vero trium sibi proximorum, Veneris Mercurii et solis, ordinem vicinia confudit, sed apud alios: nam Aegyptiorum sollertiam ratio non fugit, quae talis est. circulus per quem sol discurrit a Mercurii circulo ut inferior ambitur, illum quoque superior circulus Veneris includit, atque ita fit ut hae duae stellae, cum per superiores circulorum suorum vertices currunt, intellegantur supra solem locatae; cum vero per inferiora commeant circulorum, sol eis superior aestimetur. illis ergo qui sphaeras earum sub sole dixerunt, hoc visum est ex illo stellarum cursu, qui non numquam ut diximus videtur inferior, qui et vere notabilior est quia tunc liberius apparent. nam cum superiora tenent magis radiis occuluntur, et ideo persuasio ista convaluit, et ab omnibus paene hic ordo in usum receptus est. perspicacior tamen observatio veriorem ordinem deprehendit, quem praeter indaginem visus haec quoque ratio commendat, quod lunam, quae luce propria caret et de sole mutuatur, necesse est fonti luminis sui esse subiectam. haec enim ratio facit lunam non habere lumen proprium, ceteras omnes stellas lucere suo, quod illae supra solem locatae in ipso purissimo aethere sunt, in quo omne quicquid est, lux naturalis et sua est, quae tota cum igne suo ita sphaerae solis incumbit, ut caeli zonae quae procul a sole sunt perpetuo frigore oppressae sint sicut infra ostendetur. luna vero quia sola ipsa sub sole est et caducorum iam regioni luce sua carenti proxima lucem nisi de superposito sole qua resplendet habere non potuit; denique quia totius mundi ima pars terra est, aetheris autem ima pars luna est, lunam quoque terram sed aetheriam vocaverunt. immobilis tamen ut terra esse non potuit, quia in sphaera quae volvitur nihil manet immobile praeter centrum, mundanae autem sphaerae terra centrum est, ideo sola immobilis perseverat. rursus terra accepto solis lumine clarescit tantum modo, non relucet; luna speculi instar lumen quo illustratur emittit, quia illa aeris et aquae quae per se concreta et densa sunt, faex habetur et ideo extrema vastitate denseta est, nec ultra superficiem quavis luce penetratur; haec, licet et ipsa finis sit, sed liquidissimae lucis et ignis aetherii, ideo, quamvis densius corpus sit quam cetera caelestia, multo tamen terreno purius, fit acceptae luci penetrabile, adeo ut eam de se rursus emittat, nullum tamen ad nos perferentem sensum caloris: quia lucis radius cum ad nos de origine sua, id est de sole, pervenit, naturam secum ignis de quo nascitur devehit; cum vero in lunae corpus infunditur et inde resplendet, solam refundit claritudinem, non calorem. nam et speculum cum splendorem de se vi oppositi eminus ignis emittit, solam ignis similitudinem carentem sensu caloris ostendit. quem soli ordinem Plato dederit vel eius auctores, quosve Cicero secutus quartum locum globo eius adsignaverit, vel quae ratio persuasionem huius diversitatis induxerit et cur dixerit Tullius in infimoque orbe luna radiis solis accensa convertitur, satis dictum est, sed his hoc adiciendum est: cur Cicero cum quartum de septem solem velit, quartus autem inter septem non fere medius sed omni modo medius et sit et habeatur, non abrupte medium solem sed fere medium dixerit his verbis: deinde de septem mediam fere regionem sol obtinet. sed non vacat adiectio qua haec pronuntiatio temperatur. nam sol quartum locum obtinens mediam regionem tenebit numero, spatio non tenebit. si inter ternos enim summos et imos locatur, sine dubio medius est numero, sed totius spatii quod septem sphaerae occupant dimensione perspecta regio solis non invenitur in medio spatio locata, quia magis a summo ipse, quam ab ipso recessit ima postremitas, quod sine ulla disceptationis ambage compendiosa probabit adsertio. Saturni stella quae summa est zodiacum triginta annis peragrat, sol medius anno uno, luna ultima uno mense non integro. tantum ergo interest inter solem et Saturnum quantum inter unum et triginta, tantum inter lunam solemque quantum inter duodecim et unum. ex his apparet totius a summo in imum spatii certam ex media parte divisionem solis regione non fieri. sed quia hic de numero loquebatur in quo vere qui quartus et medius est, ideo pronuntiavit quidem medium, sed propter latentem spatiorum dimensionem verbum quo hanc definitionem temperaret adiecit. notandum quod esse stellam Saturni et alteram Iovis, Martis aliam non naturae constitutio sed humana persuasio est quae stellis numeros et nomina fecit. non enim ait illa quae Saturnia est sed: quam in terris Saturniam nominant et ille fulgor qui dicitur Iovis, et: quem Martium dicitis, adeo expressit in singulis nomina haec non esse inventa naturae sed hominum commenta significationi distinctionis accommoda. quod vero fulgorem Iovis humano generi prosperum et salutarem, contra Martis rutilum et terribilem terris vocavit, alterum tractum est ex stellarum colore nam fulget Iovis, rutilat Martis alterum ex tractatu eorum qui de his stellis ad hominum vitam manare volunt adversa vel prospera: nam plerumque de Martis terribilia, de Iovis salutaria evenire definiunt. causam siquis forte altius quaerat unde divinis malivolentia, ut stella malefica esse dicatur sicut de Martis et Saturni stellis existimatur aut cur notabilior benignitas Iovis et Veneris inter genethlialogos habeatur cum sit divinorum una natura, in medium proferam rationem, apud unum omnino quod sciam lectam. nam Ptolemaeus in libris tribus quos De harmonia composuit patefecit causam, quam breviter explicabo. certi, inquit, sunt numeri per quos inter omnia quae sibi conveniunt iunguntur aptantur fit iugabilis competentia, nec quicquam potest alteri nisi per hos numeros convenire. sunt autem hi epitritus, hemiolius, epogdous, duplaris, triplaris, quadruplus. quae hoc loco interim quasi nomina numerorum accipias volo, in sequentibus vero, cum de harmonia caeli loquemur, quid sint hi numeri quidve possint, opportunius aperiemus: modo hoc nosse sufficiat, quia sine his numeris nulla colligatio, nulla potest esse concordia. vitam vero nostram praecipue sol et luna moderantur. nam cum sint caducorum corporum haec duo propria, sentire vel crescere: αἰσθητικόν id est sentiendi natura de sole, φυτικόν autem id est crescendi natura de lunari ad nos globositate perveniunt. sic utriusque luminis beneficio haec nobis constat vita qua fruimur. conversatio tamen nostra et proventus actuum tam ad ista duo lumina quam ad quinque vagas stellas refertur; sed harum stellarum alias interventus numerorum, quorum supra fecimus mentionem, cum luminibus bene iungit ac sociat, alias nullus applicat numeri nexus ad lumina. ergo Veneria et Iovialis stella per hos numeros lumini utrique sociantur sed Iovialis soli per omnes, lunae vero per plures, et Veneria lunae per omnes, soli per plures numeros aggregatur. hinc licet utraque benefica credatur, Iovis tamen stella cum sole accommodatior est et Veneria cum luna, atque ideo vitae nostrae magis commodant, quasi luminibus vitae nostrae auctoribus numerorum ratione concordes. Saturni autem Martisque stellae ita non habent cum luminibus competentiam, ut tamen aliqua vel extrema numerorum linea, Saturnus ad solem, Mars aspiciat ad lunam. ideo minus commodi vitae humanae existimantur quasi cum vitae auctoribus arte numerorum ratione non iuncti. cur tamen et ipsi non numquam opes vel claritatem hominibus praestare credantur, ad alterum debet pertinere tractatum, quia hic sufficit aperuisse rationem cur alia terribilis alia salutaris existimetur. et Plotinus quidem in libro qui inscribitur, Si faciunt astra, pronuntiat nihil vi vel potestate eorum hominibus evenire, sed ea quae decreti necessitas in singulos sancit, ita per eorum septem transitum stationem recessumve monstrari, ut aves seu praetervolando seu stando futura pennis vel voce significant nescientes. sic quoque tamen iure vocabitur hic salutaris, ille terribilis, cum per hunc prospera, per illum significentur incommoda.