Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Macrobius, Ambrosius Aurelius Theodosius
Commentariorum in Somnium Scipionis liber primus et secundus

XVIII

Nunc utrum illi septem globi qui subiecti sunt contrario, ut ait, quam caelum vertitur motu ferantur argumentis ad verum ducentibus requiramus. solem ac lunam et stellas quinque quibus ab errore nomen est, praeter quod secum trahit ab ortu in occasum caeli diurna conversio, ipsa suo motu in orientem ab occidente procedere non solis litterarum profanis, sed multis quoque doctrina initiatis, abhorrere a fide ac monstro simile iudicatum est, sed apud pressius intuentes ita verum esse constabit, ut non solum mente concipi, sed oculis quoque ipsis possit probari. tamen ut nobis de hoc sit cum pertinaciter negante tractatus, age quisquis tibi hoc liquere dissimulas, simul omnia quae vel contentio sibi fingit detractans fidem vel quae ipsa veritas suggerit in divisionis membra mittamus. has erraticas cum luminibus duobus aut infixas caelo, ut alia sidera, nullum sui motum nostris oculis indicare, sed ferri mundanae conversionis impetu, aut moveri sua quoque accessione dicemus: rursus si moventur, aut caeli viam sequuntur ab ortu in occasum et communi et suo motu meantes aut contrario recessu in orientem ab occidentis parte versantur. praeter haec, ut opinor, nihil potest vel esse vel fingi. nunc videamus quid ex his poterit verum probari. si infixae essent, numquam ab eadem statione discederent sed in isdem locis semper ut aliae viderentur. ecce enim de infixis Vergiliae nec a sui umquam se copulatione dispergunt, nec Hyadas, quae vicinae sunt, deserunt aut Orionis proximam regionem relinquunt; Septentrionum compago non solvitur; Anguis, qui inter eos labitur, semel circumfusum non mutat amplexum. hae vero modo in hac, modo in illa caeli regione visuntur, et saepe cum in unum locum duae pluresve convenerint, et a loco tamen in quo simul visae sunt et a se postea separantur. ex hoc eas non esse caelo infixas oculis quoque approbantibus constat: igitur moventur. nec negare hoc quisquam poterit quod visus adfirmat. quaerendum est ergo utrum ab ortu ad occasum an in contrarium motu proprio revolvantur. sed et hoc quaerentibus nobis non solum manifestissima ratio, sed visus quoque ipse monstrabit. consideremus enim signorum ordinem quibus zodiacum divisum vel distinctum videmus, et ab uno signo quolibet ordinis eius sumamus exordium. cum Aries exoritur, post ipsum Taurus emergit. hunc Gemini sequuntur, hos Cancer et per ordinem reliqua. si istae ergo in occidentem ab oriente procederent, non ab Ariete in Taurum qui retro locatus est, nec a Tauro in Geminos signum posterius volverentur, sed a Geminis in Taurum et a Tauro in Arietem recta et mundanae volubilitatis consona accessione prodirent. cum vero a primo in signum secundum, a secundo in tertium et inde ad reliqua quae posteriora sunt revolvantur, signa autem infixa caelo cum caelo ferantur, sine dubio constat has stellas non cum caelo sed contra caelum moveri. hoc ut plene liqueat, astruamus de lunae cursu, quae et claritate sui et velocitate notabilior est. luna postquam a sole discedens novata est, secundo fere die circa occasum videtur, et quasi vicina soli quem nuper reliquit, postquam ille demersus est, ipsa caeli marginem tenet antecedenti superoccidens. tertio die tardius occidit quam secundo, et ita cotidie longius ab occasu recedit, ut septimo die circa solis occasum in medio caelo ipsa videatur. post alios vero septem cum ille mergit, haec oritur. adeo media parte mensis dimidium caelum, id est unum hemisphaerium, ab occasu in orientem recedendo metitur. rursus post septem alios circa solis occasum latentis hemisphaerii verticem tenet, et huius rei indicium est quod medio noctis exoritur. postremo totidem diebus exemptis solem denuo comprehendit, et vicinus videtur ortus amborum, quam diu soli succedens rursus novetur et rursus recedens paulatim semper in orientem regrediendo relinquat occasum. sol quoque ipse non aliter quam ab occasu in orientem movetur, et licet tardius recessum suum quam luna conficiat quippe qui tanto tempore signum unum emetiatur quanto totum zodiacum luna discurrit manifesta tamen et subiecta oculis motus sui praestat indicia. hunc enim in Ariete esse ponamus, quod quia aequinoctiale signum est, pares horas somni et diei facit. in hoc signo cum occidit, Libram, id est Scorpii chelas, mox oriri videmus, et apparet Taurus vicinus occasui, nam Vergilias et Hyadas partes Tauri clariores non multo post solem mergentes videmus. sequenti mense sol in signum posterius, id est in Taurum, recedit, et ita fit ut neque Vergiliae neque alia pars Tauri illo mense videatur. signum enim quod cum sole oritur et cum sole occidit semper occulitur, adeo ut et vicina astra solis propinquitate celentur. nam et Canis tunc, quia vicinus Tauro est, non videtur tectus lucis propinquitate; et hoc est quod Vergilius ait: candidus auratis aperit cum cornibus annum Taurus et adverso cedens Canis occidit astro.

non enim vult intellegi Tauro oriente cum sole mox in occasum ferri Canem, qui proximus Tauro est, sed occidere eum dixit Tauro gestante solem, quia tunc incipit non videri sole vicino. tunc tamen occidente sole Libra adeo superior invenitur ut totus Scorpius ortus appareat, Gemini vero vicini tunc videntur occasui. rursus post Tauri mensem Gemini non videntur, quod in eos solem migrasse significat. post Geminos recedit in Cancrum et tunc cum occidit mox Libra in medio caelo videtur. adeo constat solem tribus signis peractis, id est Ariete et Tauro et Geminis, ad medietatem hemisphaerii recessisse. denique post tres menses sequentes tribus signis quae sequuntur emensis Cancrum dico Leonem et Virginem invenitur in Libra, quae rursus aequat noctem diei, et dum in ipso signo occidit mox oritur Aries, in quo sol ante sex menses occidere solebat. ideo autem occasum magis eius quam ortum elegimus proponendum, quia signa posteriora post occasum videntur, et dum ad haec quae sole mergente videri solent solem redire monstramus, sine dubio eum contrario motu recedere quam caelum movetur, ostendimus. haec autem quae de sole ac luna diximus, etiam quinque stellarum recessum adsignare sufficient; pari enim ratione in posteriora signa migrando semper mundanae volubilitati contraria recessione versantur.