Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Macrobius, Ambrosius Aurelius Theodosius
Commentariorum in Somnium Scipionis liber primus et secundus

XVII

Haec cum Scipionis obtutus non sine admiratione percurrens ad terras usque fluxisset et illic familiaris haesisset, rursus avi monitu ad superiora revocatus est, ipsum a caeli exordio sphaerarum ordinem in haec verba monstrantis: novem tibi orbibus vel potius globis conexa sunt omnia, quorum unus est caelestis extimus, qui reliquos omnes complectitur, summus ipse deus, arcens et continens ceteros, in quo sunt infixi illi qui volvuntur stellarum cursus sempiterni. huic subiecti sunt septem qui versantur retro contrario motu atque caelum. e quibus unum globum possidet illa quam in terris Saturniam nominant, deinde est hominum generi prosperus et salutaris ille fulgor qui dicitur Iovis; tum rutilus horribilisque terris quem Martium dicitis, deinde de septem mediam fere regionem sol obtinet dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine ut cuncta sua luce lustret et compleat. hunc ut comites consequuntur Veneris alter, alter Mercurii cursus in infimoque orbe luna radiis solis accensa convertitur. infra autem eam nihil est nisi mortale et caducum praeter animos munere deorum hominum generi datos: supra lunam sunt aeterna omnia. nam ea quae est media et nona, tellus, neque movetur et infima est et in eam feruntur omnia nutu suo pondera. totius mundi a summo in imum diligens in hunc locum collecta descriptio est et integrum quoddam universitatis corpus effingitur, quod quidem τὸ πᾶν, id est omne, dixerunt, unde et hic dicit: conexa sunt omnia. Vergilius vero magnum corpus vocavit: et magno se corpore miscet.

hoc autem loco Cicero rerum quaerendarum iactis seminibus multa nobis excolenda legavit. de septem subiectis globis ait: qui versantur retro contrario motu atque caelum. quod cum dicit, admonet ut quaeramus si versatur caelum, et si illi septem et versantur et contrario motu moventur, aut si hunc esse sphaerarum ordinem quem Cicero refert Platonica consentit auctoritas, et si vere subiectae sint, quo pacto stellae earum omnium zodiacum lustrare dicantur cum zodiacus et unus et in summo caelo sit, quaeve ratio in uno zodiaco aliarum cursus breviores, aliarum faciat longiores haec enim omnia in exponendo earum ordine necesse est adserantur et postremo qua ratione in terram ferantur sicut ait omnia nutu suo pondera. versari caelum mundanae animae natura et vis et ratio docet, cuius aeternitas in motu est, quia numquam motus relinquit quod vita non deserit, nec ab eo vita discedit in quo viget semper agitatus: igitur et caeleste corpus, quod mundi anima futurum sibi immortalitatis particeps fabricata est, ne umquam vivendo deficiat, semper in motu est et stare nescit, quia nec ipsa stat anima qua impellitur. nam cum animae quae incorporea est essentia sit in motu, primum autem omnium caeli corpus anima fabricata sit, sine dubio in corpus hoc primum ex incorporeis motus natura migravit, cuius vis integra et incorrupta non deserit quod primum coepit movere. ideo vero caeli motus necessario volubilis est quia cum semper moveri necesse sit, ultra autem locus nullus sit quo se tendat accessio, continuatione perpetuae in se reditionis agitatur: ergo in quo potest vel habet currit, et accedere eius revolvi est quia sphaerae spatia et loca complectentis omnia unus est cursus rotari. sed et sic animam sequi semper videtur, quae in ipsa universitate discurrit. dicemus ergo quod eam numquam reperiat si semper hanc sequitur? immo semper eam reperit quia ubique tota, ubique perfecta est. cur ergo si quam quaerit reperit, non quiescit? quia et illa requietis est inscia. staret enim si usquam stantem animam reperiret, cum vero illa ad cuius appetentiam trahitur, semper in universa se fundat, semper et corpus se in ipsam et per ipsam retorquet. haec de caelestis volubilitatis arcano pauca de multis Plotino auctore reperta sufficient. quod autem hunc istum extimum globum, qui ita volvitur, summum deum vocavit, non ita accipiendum est, ut ipse prima causa et deus ille omnipotentissimus aestimetur: cum globus ipse, quod caelum est, animae sit fabrica, anima ex mente processerit, mens ex deo, qui vere summus est, procreata sit: sed summum quidem dixit ad ceterorum ordinem, qui subiecti sunt, unde mox subiecit arcens et continens ceteros, deum vero quod non modo immortale animal ac divinum sit et plenum inditae ex illa purissima mente rationis, sed quod et virtutes omnes, quae illam primae omnipotentiam summitatis sequuntur aut ipse faciat aut ipse contineat. ipsum denique Iovem veteres vocaverunt, et apud theologos Iuppiter est mundi anima. hinc illud est: ab Iove principium, Musae, Iovis omnia plena,

quod de Arato poetae alii mutuati sunt, qui de sideribus locuturus a caelo in quo sunt sidera exordium sumendum esse decernens, ab Iove incipiendum esse memoravit. hinc et Iuno soror eius et coniunx vocatur. est autem Iuno aer, et dicitur soror quia isdem seminibus quibus caelum etiam aer procreatus est, coniunx quia aer subiectus est caelo. his illud adiciendum est, quod praeter duo lumina et stellas quinque quae appellantur vagae, reliquas omnes alii infixas caelo nec nisi cum caelo moveri, alii, quorum adsertio vero propior est, has quoque dixerunt suo motu praeter quod cum caeli conversione feruntur accedere, sed propter immensitatem extimi globi excedentia credibilem numerum saecula in una eas cursus sui ambitione consumere et ideo nullum earum motum ab homine sentiri, cum non sufficiat humanae vitae spatium ad breve saltem punctum tam tardae accessionis deprehendendum. hinc Tullius nullius sectae inscius veteribus approbatae simul attigit utramque sententiam, dicendo: in quo sunt infixi illi qui volvuntur stellarum cursus sempiterni; nam et infixos dixit et cursus habere non tacuit.