Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Macrobius, Ambrosius Aurelius Theodosius
Commentariorum in Somnium Scipionis liber primus et secundus

XVI

Tractatum ad sequentia transferamus: ex quo mihi omnia contemplanti praeclara cetera et mirabilia videbantur. erant autem eae stellae quas numquam ex hoc loco vidimus et eae magnitudines omnium quas esse numquam suspicati sumus, ex quibus erat ea minima, quae ultima a caelo, citima terris luce lucebat aliena: stellarum autem globi terrae magnitudinem facile vincebant. dicendo: ex quo omnia mihi contemplanti, id quod supra rettulimus adfirmat, in ipso lacteo Scipionis et parentum per somnium contigisse conventum. duo sunt autem praecipua quae in stellis se admiratum refert: aliquarum novitatem et omnium magnitudinem. ac prius de novitate, post de magnitudine disseremus. plene et docte adiciendo: quas numquam ex hoc loco vidimus, causam cur a nobis non videantur ostendit. locus enim nostrae habitationis ita positus est ut quaedam stellae ex ipso numquam possint videri; quia ipsa pars caeli, in qua sunt, numquam potest hic habitantibus apparere. pars enim haec terrae, quae incolitur ab universis hominibus quos in vicem scire nos possumus, ad septentrionalem verticem surgit, et sphaeralis convexitas australem nobis verticem in ima demergit. cum ergo semper circa terram ab ortu in occasum caeli sphaera volvatur, vertex hic qui septentriones habet, quoquoversum mundana volubilitate vertatur, quoniam super nos est, semper a nobis videtur ac semper ostendit arctos Oceani metuentes aequore tingui.

australis contra quasi semel nobis pro habitationis nostrae positione demersus nec ipse nobis umquam videtur nec sidera sua, quibus et ipse sine dubio insignitur, ostendit. et hoc est quod poeta naturae ipsius conscius dixit, hic vertex nobis semper sublimis: at illum sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi.

sed cum hanc diversitatem caelestibus partibus vel semper vel numquam apparendi terrae globositas habitantibus faciat, ab eo qui in caelo est omne sine dubio caelum videtur non impediente aliqua parte terrae, quae tota puncti locum pro caeli magnitudine vix obtinet. cui ergo australis verticis stellas numquam de terris videre contigerat, ubi circumspectu libero sine offensa terreni obicis visae sunt, iure quasi novae admirationem dederunt, et quia intellexit causam propter quam eas numquam ante vidisset, ait: erant autem eae stellae quas numquam ex hoc loco vidimus, hunc locum demonstrative terram dicens in qua erat dum ista narraret. sequitur illa discussio, quid sit quod adiecit: et eae magnitudines omnium quas esse numquam suspicati sumus. cur autem magnitudines quas vidit in stellis numquam homines suspicati sint, ipse patefecit addendo: stellarum autem globi terrae magnitudinem facile vincebant. nam quando homo, nisi quem doctrina philosophiae supra hominem, immo vere hominem fecit, suspicari potest stellam unam omni terra esse maiorem, cum vulgo singulae vix facis unius flammam aequare posse videantur? ergo tunc earum vere magnitudo adserta credetur, si maiores singulas quam est omnis terra constiterit. quod hoc modo licet recognoscas. punctum dixerunt esse geometrae quod ob incomprehensibilem brevitatem sui in partes dividi non possit, nec ipsum pars aliqua sed tantum modo signum esse dicatur. physici terram ad magnitudinem circi per quem sol volvitur puncti modum obtinere docuerunt. sol autem quanto minor sit circo proprio, deprehensum est. manifestissimis enim dimensionum rationibus constitit mensuram solis ducentesimam sextam decimam partem habere magnitudinis circi per quem sol ipse discurrit. cum ergo sol ad circum suum pars certa sit, terra vero ad circum solis punctum sit quod pars esse non possit, sine cunctatione iudicii solem constat terra esse maiorem, si maior est pars eo quod partis nomen nimia sui brevitate non capiat. verum solis circo superiorum stellarum circos certum est esse maiores, si eo quod continetur id quod continet maius est, cum hic sit caelestium sphaerarum ordo, ut a superiore una quaeque inferior ambiatur. unde et lunae sphaeram quasi a caelo ultimam et vicinam terrae minimam dixit cum terra ipsa in punctum quasi vere iam postrema deficiat. si ergo stellarum superiorum circi, ut diximus, circo solis sunt grandiores, singulae autem huius sunt magnitudinis ut ad circum una quaeque suum modum partis obtineant, sine dubio singulae terra sunt ampliores, quam ad solis circum qui superioribus minor est punctum esse praediximus. de luna, si vere luce lucet aliena, sequentia docebunt.