His de siderum natura et siderea hominum mente narratis, rursus filium pater ut in deos pius, ut in homines iustus esset hortatus, praemium rursus adiecit, ostendens lacteum circulum virtutibus debitum et beatorum coetu refertum, cuius meminit his verbis: erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens, quem vos ut a Grais accepistis orbem lacteum nuncupatis. orbis hic idem quod circus in lactei appellatione significat. est autem lacteus unus e circis qui ambiunt caelum: et sunt praeter eum numero decem, de quibus quae dicenda sunt proferemus, cum de hoc competens sermo processerit. solus ex omnibus hic subiectus est oculis, ceteris circulis magis cogitatione quam visu comprehendendis. de hoc lacteo multi inter se diversa senserunt, causasque eius alii fabulosas, naturales alii protulerunt: sed nos fabulosa reticentes ea tantum quae ad naturam eius visa sunt pertinere dicemus. Theophrastus lacteum dixit esse compagem qua de duobus hemisphaeriis caeli sphaera solidata est, et ideo ubi orae utrimque convenerant notabilem claritatem videri; Diodorus ignem esse densetae concretaeque naturae in unam curvi limitis semitam discretione mundanae fabricae coacervante concretum, et ideo visum intuentis admittere, reliquo igne caelesti lucem suam nimia subtilitate diffusam non subiciente conspectui; Democritus innumeras stellas brevesque omnes, quae spisso tractu in unum coactae, spatiis quae angustissima interiacent opertis, vicinae sibi undique et ideo passim diffusae lucis aspergine continuum iuncti luminis corpus ostendunt: sed Posidonius, cuius definitioni plurium consensus accessit, ait lacteum caloris esse siderei infusionem, quam ideo adversa zodiaco curvitas obliquavit, ut quoniam sol numquam zodiaci excedendo terminos expertem fervoris sui partem caeli reliquam deserebat, hic circus a via solis in obliquum recedens universitatem flexu calido temperaret. quibus autem partibus zodiacum intersecet, superius iam relatum est. haec de lacteo. decem autem alii ut diximus circi sunt, quorum unus est ipse zodiacus, qui ex his decem solus potuit latitudinem hoc modo quem referemus adipisci. natura caelestium circulorum incorporalis est linea quae ita mente concipitur ut sola longitudine censeatur, latum habere non possit; sed in zodiaco latitudinem signorum capacitas exigebat.
quantum igitur spatii lata dimensio porrectis sideribus occupabat, duabus lineis limitatum est: et tertia ducta per medium ecliptica vocatur, quia cum cursum suum in eadem linea pariter sol et luna conficiunt, alterius eorum necesse est evenire defectum: solis si ei tunc luna succedat; lunae si tunc adversa sit soli. ideo nec sol umquam deficit nisi cum tricesimus lunae dies est et nisi quinto decimo cursus sui die nescit luna defectum. sic enim evenit ut aut lunae contra solem positae ad mutuandum ab eo solitum lumen sub eadem inventus linea terrae conus obsistat, aut soli ipsa succedens obiectu suo ab humano aspectu lumen eius repellat. in defectu ergo sol ipse nil patitur sed noster fraudatur aspectus, luna vero circa proprium defectum laborat non accipiendo solis lumen, cuius beneficio noctem colorat. quod sciens Vergilius disciplinarum omnium peritissimus ait defectus solis varios lunaeque labores.
quamvis igitur trium linearum ductus zodiacum et claudat et dividat, unum tamen circum auctor vocabulorum dici voluit antiquitas. quinque alii circuli paralleli vocantur. horum medius et maximus est aequinoctialis, duo extremitatibus vicini atque ideo breves, quorum unus septentrionalis dicitur, alter australis: inter hos et medium duo sunt tropici maiores ultimis, medio minores, et ipsi ex utraque parte zonae ustae terminum faciunt. praeter hos alii duo sunt coluri, quibus nomen dedit imperfecta conversio: ambientes enim septentrionalem verticem atque inde in diversa diffusi, et se in summo intersecant et quinque parallelos in quaternas partes aequaliter dividunt, zodiacum ita intersecantes ut unus eorum per Arietem et Libram, alter per Cancrum atque Capricornum meando decurrat; sed ad australem verticem non pervenire creduntur. duo qui ad numerum praedictum supersunt, meridianus et horizon, non scribuntur in sphaera, quia certum locum habere non possunt, sed pro diversitate circumspicientis habitantisve variantur. meridianus est enim quem sol cum super hominum verticem venerit ipsum diem medium efficiendo designat: et quia globositas terrae habitationes omnium aequales sibi esse non patitur, non eadem pars caeli omnium verticem despicit: et ideo unus omnibus meridianus esse non poterit, sed singulis gentibus super verticem suum proprius meridianus efficitur. similiter sibi horizontem facit circumspectio singulorum. horizon est enim velut quodam circo designatus terminus caeli quod super terram videtur: et quia ad ipsum vere finem non potest humana acies pervenire, quantum quisque oculos circumferendo conspexerit, proprium sibi caeli quod super terram est terminum facit. hic horizon, quem sibi unius cuiusque circumscribit aspectus, ultra trecentos et sexaginta stadios longitudinem intra se continere non poterit. centum enim et octoginta stadios non excedit acies contra videntis: sed visus cum ad hoc spatium venerit, accessu deficiens in rotunditatem recurrendo curvatur; atque ita fit ut hic numerus ex utraque parte geminatus trecentorum sexaginta stadiorum spatium quod intra horizontem suum continetur efficiat semperque, quantum ex huius spatii parte postera procedendo dimiseris, tantum tibi de anteriore sumetur, et ideo horizon semper quantacumque locorum transgressione mutatur. hunc autem, quem diximus, admittit aspectum aut in terris aequa planities aut pelagi tranquilla libertas, qua nullam oculis obicit offensam. nec te moveat quod saepe in longissimo positum montem videmus aut quod ipsa caeli superna suspicimus: aliud est enim cum se oculis ingerit altitudo, aliud cum per planum se porrigit et extendit intuitus, in quo solo horizontis circus efficitur. haec de circis omnibus quibus caelum cingitur dicta sufficiant.