Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Macrobius, Ambrosius Aurelius Theodosius
Commentariorum in Somnium Scipionis liber primus et secundus

XI

Dicendum est quid his postea veri sollicitior inquisitor philosophiae cultus adiecerit. nam et qui primum Pythagoram et qui postea Platonem secuti sunt, duas esse mortes, unam animae, animalis alteram prodiderunt, mori animal cum anima discedit e corpore, ipsam vero animam mori adserentes cum a simplici et individuo fonte naturae in membra corporea dissipatur. et quia una ex his manifesta et omnibus nota est, altera non nisi a sapientibus deprehensa, ceteris eam vitam esse credentibus: ideo hoc ignoratur a plurimis, cur eundem mortis deum modo Ditem modo immitem vocemus, cum per alteram, id est animalis, mortem absolvi animam et ad veras naturae divitias atque ad propriam libertatem remitti faustum nomen indicio sit, per alteram vero, quae vulgo vita existimatur, animam de immortalitatis suae luce ad quasdam tenebras mortis impelli vocabuli testemur horrore. nam ut constet animal, necesse est ut in corpore anima vinciatur: ideo corpus δε´μας hoc est vinculum nuncupatur, et σω῀μα quasi quoddam ση῀μα id est animae sepulcrum: unde Cicero pariter utrumque significans, corpus esse vinculum, corpus esse sepulcrum, quod carcer est sepultorum ait, qui e corporum vinclis tamquam a carcere evolaverunt. inferos autem Platonici non in corporibus esse id est non a corporibus incipere dixerunt, sed certam mundi istius partem Ditis sedem, id est inferos, vocaverunt: de loci vero ipsius finibus inter se dissona publicarunt et in tres sectas divisa sententia est. alii enim mundum in duo diviserunt, quorum alterum facit, alterum patitur: et illud facere dixerunt quod cum sit immutabile alteri causas et necessitatem permutationis imponit: hoc pati quod permutatione variatur. et immutabilem quidem mundi partem a sphaera, quae ἀπλανή dicitur, usque ad globi lunaris exordium, mutabilem vero a luna ad terras usque dixerunt: et vivere animas dum in immutabili parte consistunt, mori autem cum ad partem ceciderint permutationis capacem, atque ideo inter lunam terrasque locum mortis et inferorum vocari: ipsamque lunam vitae esse mortisque confinium; et animas inde in terram fluentes mori, inde ad supera meantes in vitam reverti nec immerito aestimatum est. a luna enim deorsum natura incipit caducorum: ab hac animae sub numerum dierum cadere et sub tempus incipiunt. denique illam aetheriam terram physici vocaverunt, et habitatores eius lunares populos nuncuparunt, quod ita esse plurimis argumentis, quae nunc longum est enumerare, docuerunt. nec dubium est quin ipsa sit mortalium corporum et auctor et conditrix, adeo ut non nulla corpora sub luminis eius accessu patiantur augmenta et hoc decrescente minuantur. sed ne de re manifesta fastidium prolixa adsertione generetur, ad ea quae de inferorum loco alii definiunt transeamus. maluerunt enim mundum alii in elementa ter quaterna dividere, ut in primo numerentur ordine terra, aqua, aer, ignis, qui est pars liquidior aeris vicina lunae: supra haec rursum totidem numero, sed naturae purioris elementa, ut sit luna pro terra, quam aetheriam terram a physicis diximus nominatam, aqua sit sphaera Mercurii, aer Veneris, ignis in sole, tertius vero elementorum ordo ita ad nos conversus habeatur ut terram ultimam faciat, et ceteris in medium redactis in terras desinat tam ima quam summa postremitas: igitur sphaera Martia ignis habeatur, aer Iovis, Saturni aqua, terra vero ἀπλανή, in qua Elysios esse campos puris animis deputatos antiquitas nobis intellegendum reliquit. de his campis anima, cum in corpus emittitur, per tres elementorum ordines trina morte ad corpus usque descendit. haec est inter Platonicos de morte animae, cum in corpus truditur, secunda sententia. alii vero nam tres esse inter eos sententiarum diversitates ante signavimus in duas quidem et ipsi partes sicut primi faciunt, sed non isdem terminis dividunt mundum. hi enim caelum quod ἀπλανή sphaera vocitatur partem unam, septem vero sphaeras quae vagae vocantur et quod inter illas ac terram est terramque ipsam alteram partem esse voluerunt. secundum hos ergo, quorum sectae amicior est ratio, animae beatae ab omni cuiuscumque contagione corporis liberae caelum possident, quae vero appetentiam corporis et huius quam in terris vitam vocamus ab illa specula altissima et perpetua luce despiciens desiderio latenti cogitaverit, pondere ipso terrenae cogitationis paulatim in inferiora delabitur. nec subito a perfecta incorporalitate luteum corpus induitur sed sensim per tacita detrimenta et longiorem simplicis et absolutissimae puritatis recessum in quaedam siderei corporis incrementa turgescit: in singulis enim sphaeris quae caelo subiectae sunt aetheria obvolutione vestitur, ut per eas gradatim societati huius indumenti testei concilietur et ideo totidem mortibus quot sphaeras transit, ad hanc pervenit quae in terris vita vocitatur.