Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Macrobius, Ambrosius Aurelius Theodosius
Commentariorum in Somnium Scipionis liber primus et secundus

I

Inter Platonis et Ciceronis libros, quos de re publica uterque constituit, Eustachi fili, vitae mihi dulcedo pariter et gloria, hoc interesse prima fronte perspeximus, quod ille rem publicam ordinavit, hic rettulit; alter qualis esse deberet, alter qualis esset a maioribus instituta disseruit. in hoc tamen vel maxime operis similitudinem servavit imitatio quod, cum Plato in voluminis conclusione a quodam vitae reddito, quam reliquisse videbatur, indicari faciat qui sit exutarum corporibus status animarum, adiecta quadam sphaerarum vel siderum non otiosa descriptione, rerum facies non dissimilia significans a Tulliano Scipione per quietem sibi ingesta narratur. sed quid vel illi commento tali vel huic tali somnio in his potissimum libris opus fuerit, in quibus de rerum publicarum statu loquebantur, quove attinuerit inter gubernandarum urbium constituta circulos orbes globosque describere, de stellarum motu, de caeli conversione tractare, quaesitu dignum et mihi visum est et aliis fortasse videatur, ne viros sapientia praecellentes nihilque in investigatione veri nisi divinum sentire solitos aliquid castigato operi adiecisse superfluum suspicemur. de hoc ergo prius pauca dicenda sunt, ut liquido mens operis de quo loquimur innotescat. rerum omnium Plato et actuum naturam penitus inspiciens advertit in omni sermone de rei publicae institutione proposito infundendum animis iustitiae amorem, sine qua non solum res publica sed nec exiguus hominum coetus, ne domus quidem parva constabit. ad hunc porro iustitiae affectum pectoribus inoculandum nihil aeque patrocinaturum vidit quam si fructus eius non videretur cum vita hominis terminari. hunc vero superstitem durare post hominem qui poterat ostendi nisi prius de animae immortalitate constaret? fide autem facta perpetuitatis animarum, consequens esse animadvertit ut certa illis loca nexu corporis absolutis pro contemplatu probi improbive meriti deputata sint. sic in Phaedone inexpugnabilium luce rationum anima in veram dignitatem propriae immortalitatis adserta, sequitur distinctio locorum quae hanc vitam relinquentibus ea lege debentur, quam sibi quisque vivendo sanxerunt. sic in Gorgia post peractam pro iustitia disputationem, de habitu post corpus animarum morali gravitate Socraticae dulcedinis admonemur. idem igitur observanter secutus est in illis praecipue voluminibus, quibus statum rei publicae formandum recepit. nam postquam principatum iustitiae dedit, docuitque animam post animal non perire, per illam demum fabulam sic enim quidam vocant quo anima post corpus evadat, vel unde ad corpus veniat, in fine operis adseruit, ut iustitiae vel cultae praemium vel spretae poenam animis quippe immortalibus subiturisque iudicium servari doceret. hunc ordinem Tullius non minore iudicio reservans quam ingenio repertus est: postquam in omni rei publicae otio ac negotio palmam iustitiae disputando dedit, sacras immortalium animarum sedes et caelestium arcana regionum in ipso consummati operis fastigio locavit, indicans quo his perveniendum vel potius revertendum sit, qui rem publicam cum prudentia, iustitia, fortitudine ac moderatione tractaverint. sed ille Platonicus secretorum relator Er quidam nomine fuit, natione Pamphylus, miles officio, qui cum vulneribus in proelio acceptis vitam effudisse visus, duodecimo demum die inter ceteros una peremptos ultimo esset honorandus igne, subito seu recepta anima seu retenta, quicquid emensis inter utramque vitam diebus egerat videratve, tamquam publicum professus indicium humano generi enuntiavit. hanc fabulam Cicero licet ab indoctis quasi ipse veri conscius doleat irrisam, exemplum tamen stolidae reprehensionis vitans excitari narraturum quam reviviscere maluit.