Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

XX. Quod nichil proderit dampnandis

Tunc non proderunt opes, nec defendent honores, non suffragabuntur amici. Scriptum est enim: Argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini. Flebunt et plangent reges terre cum viderint fumum incendii, propter timorem tormentorum eius. Quid ergo facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis? ad cuius fugietis auxilium?. Unusquisque onus suum portabit. Anima que peccaverit, ipsa morietur.

O districtum iudicium in quo non solum de factis, sed de omni verbo otioso, quodcumque lucuti fuerint homines, reddituri sunt rationem, in quo usque ad novissimum quadrantem exigetur debitum cum usuris. Quis ergo fugere poterit a ventura ira? Mittet ergo filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem, et alligabunt fasciculos ad comburendum, et mittent eos in caminum ignis ardentis. Ibi erit fletus et stridor dentium, gemitus et eiulatus, luctus et ululatus et cruciatus, stridor et clamor, timor et tremor, dolor et labor, ardor et fetor, obscuritas et anxietas, acerbitas et asperitas, calamitas et egestas, angustia et tristitia, oblivio et confusio, torsiones et punctiones, amaritudines et terrores, fames et sitis, frigus et cauma, sulphur et ignis ardens in secula seculorum.