Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

XVIII. De potentia et sapientia et iustitia iudicis

O quantus tunc erit timor et tremor, quantus tunc erit fletus et gemitus! Nam si columpne celi contremiscunt et pavescunt ad nutum eius, et angeli pacis amare flebunt, peccatores autem quid facient? Si iustus vix salvabitur, impius et peccatores ubi parebunt?. Propterea clamat propheta: Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Si enim iniquitates observaveris, Domine, Domine quis sustinebit?. Quis enim non timeat iudicem potentissimum, sapientissimum et iustissimum? Potentissimum quem nemo potest effugere, sapientissimum quem nemo potest latere, iustissimum quem nemo potest corrumpere. Si fortitudo queritur, robustissimus est, sapiens corde et fortis robore; si equitas iudicii, nemo audet pro me testimonium reddere; si iustificare me voluero, os meum condempnabit me; pravum me comprobabit etiam si simplex fuero. Ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt. Qui vocat stellas et dicunt: Adsumus. Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem, cuius voluntati nichil omnino resistit, cui nullum verbum impossibile, cui omne genu flectitur celestium, terrestrium et infernorum. Hunc nemo potest effugere, dicente propheta: Si ascendero in celum tu illic es, si descendero in infernum ades. Ipse scrutatur renes et corda, cuius oculis omnia sunt nuda et aperta, qui pluvie guttas et arenam maris dinumerat, Deus scientiarum Dominus, prescius omnium et conscius singulorum, occultus occultorum omnium indagator. Hunc nemo potest latere, sicut dicit Apostolus: Nulla creatura invisibilis in conspectu eius. Ipse est iudex iustus, fortis et longanimis, qui nec prece, nec pretio, nec amore, nec odio declinat a semita rectitudinis, sed via regia semper incedens, nullum malum preterit impunitum, nullum bonum irremuneratum relinquit. Hunc nemo potest corrumpere, iuxta quod inquit psalmista: Tu reddes singulis secundum opera eorum.