Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

XIII. Cur reprobi nunquam liberabuntur a penis

Nullus igitur sibi blandiatur et dicat quia Deus non in finem irascetur, neque in eternum indignabitur, sed miseratio eius super omnia opera eius, quia cum iratus est non obliviscitur misereri, nec quicquam eorum que fecit odivit. Assumens in argumentum erroris quod ait Dominus per prophetam: Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum et claudentur in carcere et post multos dies visitabuntur. Homo namque peccavit ad tempus, non ergo puniet in eternum.

O spes inanis, o falsa presumptio! Non credat, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit, quoniam in inferno nulla est redemptio. Congregabuntur ergo peccatores in lacus et claudentur in carcerem, scilicet in inferno, in quo sine corporibus usque in diem iudicii torquebuntur, et post multos dies visitabuntur, postquam videlicet resurgent cum corporibus in novissimo die: visitabuntur non ad salutem, sed ad vindictam, quia post diem iudicii gravius punientur. Sic et alibi dicitur: Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum. Predestinatis ergo Deus irascitur temporaliter, quia flagellat omnem filium quem recipit. De quibus illud accipitur: Non in finem irascetur. Reprobis autem Deus irascitur eternaliter, quia iustum est ut quod impius in suo prevaricatur eterno, Deus ulciscatur in suo. Nam licet peccandi facultas illum dimittat, ipse tamen non dimittit voluntatem peccandi. Scriptum est enim: Superbia eorum, qui te oderunt ascendit semper.

Non humiliabuntur reprobi iam desperati de venia, sed malignitas odii in illis excrescet, ut velint illum omnino non esse per quem sciunt se tam infeliciter esse. Maledicent Altissimo et blasphemabunt Excelsum, conquerentes eum esse malignum, qui creavit eos ad penam et nunquam inclinatur ad veniam. Audi Johannem in Apocalypsi dicentem: Grando magna descendit de celo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis, quoniam magna facta est vehementer.

Voluntas ergo dampnati, licet amiserit potestatis effectum, semper tamen habebit malignitatis affectum, et ipsa erit in inferno supplicium, que fuerat in mundo peccatum, licet forsan et ibi peccatum sit, sed non meritum pene. Impius ergo quia semper habebat in se reatum ex culpa, semper sentiet se esse cruciatum ex pena, quia quod ipse per penitentiam non delevit, Deus per indulgentiam non remittet. Ad magnam ergo pertinet iustitiam iudicantis ut numquam careant in gehenna supplicio, qui numquam voluerunt carere in vita peccato. Voluissent utique, si potuissent, sine fine vivere, ut potuissent sine fine peccare. Ostendunt enim quod in peccato semper vivere cupiunt, qui nunquam desinunt peccare dum vivunt.