Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

X. De tenebris inferni

Reprobi vero non solum exterioribus, sed interioribus tenebris involventur, quia spirituali luce pariter et corporali carebunt. Scriptum est enim: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei, qui solus tunc erit in lucem sempiternam. Tantam autem in penis reprobi tollerabunt angustiam, ut vix aliquid cogitare valeant propter penam, sed illuc dirigent impetum cogitationis, ubi sentient vim doloris. Sane discipulus quidam fertur apparuisse magistro post mortem. Quem magister cum intellexisset esse dampnatum, quesivit ab eo si alique questiones apud inferos verterentur. Qui dicitur respondisse apud inferos queri quid solummodo non sit pena.

Sed Salomon ait: Nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia est apud inferos, quo tu properas. Erit enim in reprobis tanta mentis oblivio, tanta cecitas animi, tanta confusio rationis, ut raro vel nunquam ad cogitandum quidquam de Deo possint assurgere, nedum ad confitendum valeant respirare. Nam a mortuo perit confessio, tanquam ab eo qui non est. Scriptum est enim: Non mortui laudabunt te Domine, neque omnes qui descendunt in infernum. Non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te.