Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

VIII. De diversis penis inferni

Pene autem infernales secundum diversa peccata sunt diverse. Prima pena est ignis, secunda frigus. De his dicit Dominus: Ibi erit fletus et stridor dentium. Fletus propter fumum ignis, stridor dentium propter frigus. Tertia pena erit feror. De his tribus dicitur: Ignis, sulphur et spiritus procellarum. Quarta vermes indeficientes, unde dicitur: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Quinta flagra percutiendum, unde dicitur: Parata sunt iudicia blasphematoribus et percutientes mallei stultorum corporibus. Sexta tenebre palpabiles exteriores et interiores, unde illud: Terra miserie et tenebrarum, ubi umbra mortis; et alibi: Vadam ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine; er illud: In eternum non videbunt lumen; et alibi: Impii in tenebris contiscescent. Septima confusio peccatorum: Tunc enim, ut legitur, erunt libri aperti, id est conscientie hominum erunt omnibus manifeste. Octava horribilis visio demonum, qui videbuntur in excussione scintillarum de igne ascendentium. Nona ignee catene, quibus impii singulis membris astringentur.

Prima est concupiscentium, secunda malitiosorum, tertia luxuriosorum, quarta invidorum et odio habentium, quinta eorum qui in hoc seculo per flagella non meruerunt castigari, quia exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem ire sue non queret, sexta eorum qui in tenebris ambulantes ad lumen verum, scilicet Christum, venire contempserunt, septima confitentium peccata sua et penitentiam contempnentium, octava eorum qui per singula vitia sunt defluxi, qui ambulant in desideriis suis et eunt post concupiscentias suas.