Omnes nascimur eiulantes, ut nature miseriam exprimamus. Masculus enim recenter natus dicit a, femina vero e. Unde versus: Et dicent e vel a quotquot nascuntur ab Eva.
Quid est igitur Eva nisi heua? Utrumque dolentis est interiectio, doloris exprimens magnitudinem. Hinc enim ante peccatum virago, post peccatum Eva meruit appellari, ex quo sibi dictum audivit: In dolore paries.
Non est enim dolor sicut parturientis: unde Rachel pre nimio dolore partus interiit et moriens vocavit nomen filii sui Benoni, id est filius doloris. Uxor Phinees subitis doloribus inruentibus peperit simul ac periit et in ipso articulo mortis vocavit filium Ichabod, id est filius meroris. Mulier autem, ut naufragus, cum parit tristitiam habet; cum vero peperit puerum, iam non meminit pressure propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Concipit ergo cum immunditia et fetore, parit cum tristitia et dolore, nutrit cum angustia et labore, custodit cum instantia et timore.