Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

IV. De putredine cadaverum

Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam, in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. O quot et quanta mortales de mundane provisionis incertitudine cogitant, sed sub repentino mortis articulo repente cuncta que cogitant evanescunt. Sicut umbra cum declinat ablatus sum et excussus sum sicut locuste. Exibit ergo spiritus non volontarius, sed invitus, quia cum dolore dimittit que cum amore possedit, ac velit nolit, constitutus est ei terminus qui preteriri non poterit, in quo terra revertetur in terram. Scriptum est enim: Terra es, et in terram ibis. Naturale siquidem est ut materiatum in materiam dissolvatur. Auferet ergo spiritum eorum et deficient, et in pulverem suum revertentur. Cum autem morietur homo, hereditabit bestias, serpentes et vermes. Omnes enim in pulvere dormient et vermes operient eos. Sicut vestimentum sic comedet eos vermis, et sicut lanam sic devorabit eos tinea. Quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea. Putredini dixi: Pater meus es, mater mea, et soror mea vermibus. Homo putredo et filius hominis vermis. Quam turpis pater, quam vilis mater, quam abhominabilis soror! Conceptus est homo de sanguine per ardorem libidinis putrefacto, cuius tandem cadaveri quasi funebres vermes adsistent. Vivus genuit pediculos et lumbricos, mortuus generabit vermes et muscas; vivus produxit stercus et vomitum, mortuus producet putredinem et fetorem; vivus hominem unicum impinguavit, mortuus vermes plurimos impinguabit. Quid ergo fetidius humano cadavere? quid horribilius mortuo homine? Cui gratissimus erat amplexus in vita, molestus erit aspectus in morte. Quid ergo prosunt divitie? quid epule? quid honores? Divitie enim non liberabunt a morte, epule non defendent a verme, honores non eripient a fetore. Qui modo sedebat gloriosus in throno, modo iacet despectus in tumulo; qui modo fulgebat ornatus in aula, modo sordet nudus in tumba; qui modo vescebatur deliciis in cenaculo, modo consumitur a vermibus in sepulcro.