Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

XL. De ornatu persone et mense et domus

Artificialis species superducitur et facies obducitur naturalis, tanquam hominis artificium artem superet creatoris. Non sic, non sic: Considerate, inquit, lilia agri, quomodo crescunt; non laborant, neque nent. Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Absit autem ut adulterinus color comparabilis sit nativo: quinimmo, cum facies adulterino colore fuscatur, os abhominabili fetore corrumpitur. Universa vanitas omnis homo vivens. Quid enim vanius quam pectere crines, ungere faciem, planare cesariem, tingere genas, producere supercilia, quando quidem fallax sit gratia et vana pulchritudo?. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri, quoniam tanquam fenum velociter arescunt et sicut holera herbarum cito decident. Ut autem ornatum persone preteream, ne malignius quam verius videar aliquos succensere, quid vanius quam ornare mensam mantilibus picturatis, cultellis ebore manicatis, vasis aureis, vasculis argenteis, cuppis et nappis, varalibus et gradalibus, scutellis et coclearibus, fuscinulis et salariis, bacilibus et urceolis, capsulis et flabellis?

Quid prodest pingere cameras, ditare perticas, paliare vestibulum, substernere pavimentum, componere lectum inflatum plumis, opertum sericis, obductum cortinis aut canopeo? Scriptum est enim: Non cum morietur accipiet hec omnia, neque simul descendet cum eo gloria eius?.