Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

XXXV. Contra fraudem ambitiosorum

Filii Zebedei, qui per interventum matris honorem postulaverunt a Christo: Dic, inquit, ut sedeant hii duo filii mei, unus ad dexteram et alius ad sinistram tuam in regno tuo, meruerunt audire: Nescitis quid petatis. Non enim honore, sed onere pervenitur ad regnum. Unde Dominus subdit: Non est meum dare vobis. Meum est quidem dare, sed non vobis, id est ambitiosis, quales vos estis. Licet autem omnis potestas a Deo sit, superbus tamen non regnat ex Deo, secundum illud propheticum: Ipsi regnaverunt et non ex me, principes exstiterunt et non cognovi eos.