Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

XXIV. De coitu contra naturam

Hec ignominiosam morphosim operatur, quam tamen apostolus non confunditur nominare: Propterea, inquit, tradidit eos Deus in passiones ignominie. Nam femine eorum commutaverunt naturalem usum in eum qui contra naturam est. Similiter et masculi, relicto naturali uso femine, exarserunt in desideriis suis invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes. Quid hac turpitudine turpius? Quid hoc crimine criminosius? In lege quasi paria coniunguntur concubitus maris cum masculo et coitus hominis cum iumento. Sic enim legitur in Levitico: Cum masculo non commisceberis coitu femineo, quia abhominatio est. Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Utrique par pena subscribitur: Qui dormierit, inquit, cum masculo coitu femineo, utrique operati sunt nefas, morte moriantur; pecus quoque occidite. Qui habet aures audiendi audiat, immo qui desipit resipiscat.