Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

XXI. De luxuria

Porro turpis mater filiam procreat turpiorem. Iustum est enim ut qui in sordibus est, sordescat adhuc. Omnes enim adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Ceperunt principes furere a vino: Venter enim opipare satur libenter Venerem amplexatur.

O extrema libidinis turpitudo, que non solum mentem effeminat, sed corpus enervat, non solum maculat animam, sed fedat personam. Omne namque peccatum quodcunque fecerit homo, extra suum corpus est, qui autem fornicatur in corpus suum peccat.

Semper illam precedunt ardor et petulantia, semper comitantur fetor et immunditia, semper secuntur dolor et penitentia. Favus enim distillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius; novissima autem illius amara sicut absinthium et lingua eius acuta quasi gladius biceps.