Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

XIII. De contempnenda possessione divitiarum

Cur ad congregandum quis instet, cum stare non possit ille qui congregat? Nam quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet. Cur multa desideret cum pauca sufficiant? Habentes, inquit, victum et vestitum, his contenti sitis. Cur necessaria cum multa sollicitudine querat, cum ipsa sine magna difficultate se offerant? Audi quid super hoc veritas dicat: Nolite solliciti esse dicentes: Quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur. Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. Querite ergo primum regnum Dei et iustitiam eius, et hec omnia adicientur vobis. Non enim vidi iustum derelictum, nec semen eius querens panem.