Omnis cupidus contra naturam nititur et molitur. Natura namque pauperem adducit in mundum, natura pauperem reducit a mundo. Nudum enim eum terra suscepit et nudum suscipiet. Cupidus autem cupit et curat fieri dives in mundo. Destruam, inquit, horrea mea, et maiora horum faciam et illuc congregabo omnia que nata sunt michi et omnia bona mea. Sed: O stulte, hac nocte repetent animam tuam a te, que autem parasti cuius erunt?. Thesaurizas, et ignoras cui congregabis ea. Dormierunt sompnum suum et nichil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Dives cum dormierit, nichil secum affert; aperiet oculos suos, et nichil inveniet.
Ne timueris ergo cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius; non enim cum morietur accipiet hec omnia, neque simul descendet cum eo gloria eius. Sed relinquet alienis divitias suas, et sepulchra eorum domus eorum in eternum. Hinc etiam sapiens attestatur: Qui acervat ex animo iniuste, aliis congregat, et in bonis suis alius luxuriabitur. Proh dolor, quem habet hostem dimittit heredem.