Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

VII. Quare cupidus satiari non potest

Vis, o cupide, scire quare semper es vacuus et nunquam impleris? Adverte: Non est plena mensura, que quantumcumque contineat, adhuc capax est amplioris. Sed humanus animus capax est Dei, quoniam qui adheret Domino unus spiritus est cum eo. Quantumlibet ergo contineat, nunquam est plenus nisi Deum habeat, cuius semper est capax. Si vis ergo, cupide, satiari, desinas esse cupidus, quia dum fueris cupidus satiari non poteris. Non est enim conventio lucis ad tenebras, neque Christi ad Belial, quia nemo potest servire Deo et mammone.