Illud igitur horribile facinus libet inserere, quod Iosephus de Iudaica obsidione describit. Mulier quedam, facultatibus et genere nobilis, cum cetera multitudine que confluxerat Hierosolimis communem cum omnibus obsidionis casum ferebat. Huius reliquas facultates, quas de domo in urbem convexerat, tyranni penitus invaserunt. Si quid vero reliquiarum ex magnis opibus fuerat, quibus victum cotidianum pertenuem duceret, irruentes per momenta satellites predonum rapiebant. Pro quibus ingens mulierem, ex indignatione quadam, velut insania fatigabat, ita ut interdum predones in necem sui maledictis et conviciis instigaret. Verum, cum nec irritatus quisquam nec miseratus illam perimeret, et si quid forte cibi fuisset ab illa quesitum, id ab aliis quereretur, nec iam usquam fieret copia requirendi, fames autem dira visceribus insisteret ac medullis, et ad furorem iam famis inedia perurgeret, pessimis usa consiliis, contra ipsa iam armatur iura nature. Erat enim ei sub uberibus parvulus filius, quem ante oculos ferens: Infelicis, inquit, matris o, infelicior fili, in bello, fame ac direptione predonum cui te reservabo? Nam etsi vita sperari posset, iugo tamen Romane servitutis urgemur. Veni ergo nunc, o mi nate, esto matri cibus, predonibus furor, seculis fabula, que sola deerat cladibus Iudeorum. Et cum hoc dixisset protinus filium iugulavit. Tunc denique igni superpositum torret, medium quidem consumit, medium servat obtectum. Et ecce confestim predones irruunt, aduste carnis odore concepto mortem minantur, nisi sine mora cibos, quos paratos senserant, demostraret. Tunc illa: Partem vobis optimam reservavi, et continuo que superfuerant membra retexit infantis. At illos repente ingens horror invasit et immanis quamvis animi diriguere, vox est faucibus interclusa. Illa vero truci vultu et ipsis predonibus truculentior: Meus, inquit, est partus, meus est filius, meum est facinus. Edite, nam ego prior comedi, que genui, nolite vos effici aut matre religiosiores aut femina molliores. Quod si vos pietas vincit et meos exsecramini cibos, ego, que iam talibus pasta sum, ego hiis iterum pascar. Post hec illi territi trementesque discedunt, qui hunc solum ex omnibus facultatibus cibum misere matri reliquerant.