Subito, cum non suspicatur, infortunium accidit, calamitas irruit, morbus invadit, mors intercipit, quam nullus evadit. Ergo, ne glorieris in crastinum: ignoras enim quid superventura pariat dies. Nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves comprehenduntur laqueo, sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit.