Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Capellanus, Andrea
De Amore Libri tres

Capitulum V. De notitia mutui amoris

[1]His ita dispositis et brevi satis eloquio peroratis ad mutui amoris habendam notitiam tractatum superioribus adiungamus, quem cunctis amantibus utilem credimus et opportunum. Nihil enim est magis amantibus necessarium quam indubitate cognoscere qualis sit erga eos coamantis affectus. Nam si in hac parte aliquo decipiantur errore, ex tali amore non magnum consequuntur honorem et facile inde possunt maximam sustinere iacturam. [2]Pluribus ergo modis amans potest fidem coamantis cognoscere et eius explorare propositum. Si enim videris amantem occasiones in coamantem requirere varias vel falsa impedimenta opponere, de ipsius non diu speres amore gaudere. Similiter si videris coamantem sine causa in solita tibi exhibendo solatia tepidari, eius fidem vacillare cognoscas. [3]Sed si coamantem cognoveris se ultra solitum, ut eam non videas, absentare, eius non est firmum in veritate propositum. Sed et si studeat internuntio se celare fideli, te sine dubio valida relinquit in unda et te subterfugit amare. Praeterea, si perpenderis coamantem a solitis per nuntium visitationibus abstinere, vel eius fidelem internuntium et specialem in eo, quod referre solebat, cognoveris esse remissum vel tibi quasi alienum, eam tibi subversam credere debes amantem. [4]Sed et si inter ipsa delectationis opera in suavia praestando solatia tibi magis solito permanserit onerosa, vel tua sibi cognoveris solatia taediosa, eius te destitutum amore non dubites. Praeterea, si ipsa tibi forte insolita convicia pendat vel aliqua exigat quae non consueverat exigere, vel eam videris in praestando vel petendo solatia solito tardiorem, scias quod amori tuo brevi est duratura momento. [5]Sed et si ipsam agnoveris tecum vel cum quolibet alio saepe alterius et indiscrete facta recolere, vel ipsius sub cuiusque calliditatis ingenio attente vitam moresque disquirere, eam scias de amore alterius cogitare. Praeterea, si cognoveris coamantem ultra quam consueverat corporis inservit culturae, aut ipsa in tuo crescit amore aut de alterius est amore sollicita. [6]Mulier autem quae in sui coamantis aspectu pallescit in vero procul dubio consistit amore. Ad haec qui coamantis fidem atque affectum vera cupit indagatione cognoscere, cautissime et subtiliter simulare debet amanti quod alterius concupiscat amplexus, et eius ultra solitum incipiat frequentare viciniam. [7]Ob quam rem si suam cognoverit coamantem animo turbari, eam vero credat in amore firmatam et in eo constantissime solidari. Nam, quum unus amantium aspiciatur novi amoris amplexibus enutriri vel de eo quomodolibet cogitare suspicatur amantem, statim in corde et animo vehementer incipit iaculari et intolerabili quodam zelo intrinsecus vulnerari. Cuius animi dolorem intrinsecum eius statim evidenter incipit facies indicare. [8]Sed et simulatae indignationes quandoque pulchre inter amantes sibi locum possunt vindicare. Nam, si unus amantium alteri se ostendat iratum et ob aliquam causam se indignatum demonstrat amanti, eius manifeste poterit cognoscere fidem. Verus enim amans semper pavidus pertimescit ne perpetua sit indignatio coamantis, et ideo, licet quandoque indigno coamanti coamans se ostenderit indignatum, talis quidem modico tempore poterit durare commotio, si verus inter eos amor esse dignoscitur. [9]Ex talibus quidem indignationibus dilectionis vinculum vel amoris non credas attenuari substantiam, sed exinde omnis in eo purificatur aerugo. Praeterea, si unus amantium sit super rerum coamantis exactione sollicitus, nisi ad hoc summa fuerit propriarum rerum egestate compulsus, talis quidem, etsi se confingat amare, longe tamen est ab amantium dilectione remotus, quia non amare sed alienis abundare curat divitiis.

[10]Sunt fortassis et alii quam plures modi, qui ad mutui amoris habendam notitiam possunt valere doctrinae, quos ex his, quae praedixi, lector assiduus facillima poterit indagatione cognoscere.