Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Capellanus, Andrea
De Amore Libri tres

Capitulum II. Qualiter perfectus amor debeat augmentari

[1]Qualiter autem perfectus amor valeat augmentari breviter tibi curabimus indicare. Et quidem imprimis dicitur augmentari, si rarus et difficilis inter amantes visus interveniat et oculorum aspectus; quanto etenim maior difficultas accedit mutua praestandi ac percipiendi solatia, tanto quidem maior aviditas et affectus crescit amandi. Crescit etiam amor, si unus amantium alteri se ostendat iratum; statim etenim timet amans vehementer, ne perpetuo duret animus concitatus amantis. [2]Amor praeterea tunc quoque sumit augmentum, quum alterum amantium zelotypia vera detentat, quae quidem nutrix vocatur amoris. Immo et si amans non zelotypia vera sed turpi suspicione laboret, amor semper tamen inde cognoscit augmentum et sua fit virtute potentior. Quae autem vera sit zelotypia et quae suspicio turpis in tractatu nobilioris et nobilis evidenter cognoscere poteris. [3]Crescit quoque amor si divulgatus fuerit, et eum durare contingat; nam amor non solet durare vulgatus sed prorsus deficere consuevit, si fuerit propalatus. Praeterea, si coamantem somnium repraesentet amanti, oritur inde amor et ortus sumit augmenta. Sed et, si cognoveris aliquem ad tuae amantis subversionem laborare, illico tibi sine dubio augmentatur amor, et maiori eam incipies affectione diligere. [4]Immo amplius tibi dico: etsi manifeste cognoveris quod alius tuae coamantis fruatur amplexu, magis ex hoc eius incipies affectare solatia, nisi magnanimitas et cordis nobilitas ab hac te improbitate defendat. Augmentare consuevit amorem mutatio facta vel facienda locorum, nec non correctiones et verbera, quae a parentibus patiuntur amantes. [5]Verberum namque sive sermonis correctio non solum perfectum crescere facit amorem, sed etiam nondum coepto perfectam exsistendi praestat originem. Valet autem ad amoris augmentum frequens cogitatio de coamante cum dilectione assumpta et oculorum cum timore secretus aspectus et actuum amoris exactio cum aviditate suscepta. [6]Multam praeterea intensionem praestat amori gestus et incessus placabilis coamanti atque facundia pulchra loquendi suavitasque sermonis atque laudum coamantis percepta relatio. Sed aliae sunt forte causae, quibus amor intenditur, quas tu ipse assidua poteris indagatione perquirere et, si haec quae notavimus attentis auribus percepisti. Nam quaecunque aliae ad hunc articulum sunt causae valentes, ex his quae diximus pendere videntur et suam ex eis originem sumunt.