Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Anonimo
Communiter

Communiter

1 Humano capiti 1 Communiter a doctoribus traditur quod tres sunt scientie de sermone: grammatica, dialectica et rhetorica, sed, ut mihi videtur, scientia que poesis dicitur ad sermocinalis phylosophie partem debet et potest satis apte reduci.

2 Cum enim scientia quelibet comparetur ad animam sicut ad proprium subiectum et due sint anime potentie principales, intellectus et affectus, necesse est ut scientia referatur ad alteram predictarum potentiarum vel simul etiam ad utramque.

3 Possunt igitur hee quattuor scientie, gramatica, dialectica, rhetorica et poesis, tali modo sub sermone reponi: grammaticus enim per orationem congruam et perfectam perfectum sensum generat in animo auditoris.

4 Dialecticus in quantum talis per syillogismum probabilem generat in animo auditoris fidem sive opinionem.

5 Rhetoricus per verisimilium enthymemata movet et inclinat affectum.

6 Poeta vero non solum per idonea verba, sed etiam per gestus et similitudines rerum quas humanis sensibus representat, efficaciter movet, trahit et informat affectum.

7 Sic ergo prima constituit cognitionem, secunda iudicium, tertia assensum sive placentiam, quarta delectationem.

8 Due prime, grammatica et dialectica, principaliter respiciunt intellectum, due secunde, rhetorica et poesis, respiciunt magis affectum.

9 Patet itaque quod poesis ad sermocinalis phylosophie partem reducenda sit et quod ipsa pre ceteris efficaciter informet affectum.

10 Nunc de ipsa poesi quedam specialiter tractare nitamur ipsius Oratii poetriam sive de arte poetica documenta sequentes.

11 Oratius enim, qui ab oculorum flaccedine sive lippo nominatus est Flaccus, rogatus a Pisone poeta pro filiis suis quos in arte poetica doctos esse cupiebat, presentem librum composuit qui dicitur poetria.

12 Poio, pois; namque verbum est grecum quod latine dicitur fingo, inde trahitur poesis a quo derivatur poeta, secundum a poeta derivatur poema, poematis et etiam poetria.

13 Que nomina quattuor ita distingue: poesis est nomen artis, poetria nomen libri de arte, poeta nomen artificis, poema nomen operis a poeta confecti.

14 Hic Oratius Flaccus, patria venusinus, a patre libertino traxit originem.

15 Primo Rome fuit eruditus, deinde Grecorum studia secutus, phylosophica documenta percepit Athenis.

16 Cumque postea sub Antonio contra Cesarem Augustum viriliter militasset, victo Antonio, captus est a Philippis a quibus pauper dimissus et nudus Romam rediit et adhesit domino Mecenati.

17 Qui, Oratii sapientia cognita et approbata, multa bona illi donavit, suum familiarem fecit et apud romanos illustres viros et apud ipsum Claudium Cesarem promovit.

18 Tandem sua industria pariter et amicorum favore taliter sublimatus est ut Rome autoritate magna et reverentia dignus haberetur et una cum Vergilio et Ovidio famosisimis poetis censor et iudex fieret omnium poetarum.

19 Quattuor opera famosa composuit: primum dicitur liber carminum sive odarum qui sic incipit: Mecenas actavis edite regibus Carm. 1, 1, 1 et cetera, secundum dicitur poetria sive liber de arte poetica, quem nunc habemus in manibus exponendum, tertium dicitur liber sermonum qui sic incipit: Qui fit Serm. 1, 1, 1 et cetera, quartum dicitur liber epistolarum qui sic incipit: Prima dicte mihi Epist. 1, 1, 1.

20 Relictis autem ceteris, nunc solum circa poetriam consideremus hec sex: que sit materia libri, que intentio auctoris, quis modus agendi, que utilitas lectoris, cui parti phylosophie liber supponatur et quis sit libri titulus.

21 Materia huius libri poetrie sive de arte poetica potest dici poema sive poeta cum opere suo.

22 Intentio autem Oratii est in hoc opere informare poetam qualiter perfecte faciat opus suum.

23 Modus agendi patebit in expositione lictere.

24 Utilitas lectoris est cognitio eorum que continentur in ipso libro.

25 Supponitur hic liber sermocinali phylosophie ut plurimum.

26 Libri titulus talis est: Incipit liber de arte poetrie sive de arte poetica Oratii Flacci.

27 Dividitur autem liber hic principaliter in partes duas in quarum prima notat vitia que maxime vitanda sunt in poemate, in secunda tradit precepta que servanda sunt illic: Sumite materiam 38.

28 Pars in qua tractat de vitiis dividitur in duas: primo describit quinque vitia in quibus falluntur maxime indocti poete, secundo explicat sex vitia in quibus non solum poete mali, sed etiam boni et docti peccant illic: Maxima pars vatum 24.

29 Prima quinque vitia que respiciunt malos poetas ita distinguuntur: omne poema debet esse simplex et unum, sicut ipse autor docet in textu in fine huius prime partis dicens: denique sit quodvis 23.

30 Quare vitium poematis aut peccabit contra unitatem ipsius poematis aut contra simplicitatem.

31 Si contra unitatem, sic est primum vitium, scilicet multitudo diversarum rerum inepte coherentium, quod vitium reprehenditur illic: humano capiti 1.

32 Si autem vitium peccet contra simplicitatem poematis, sic erit admixtio seu multiplicitas.

33 Hec potest esse dupliciter: aut enim permiscebitur res que erit nature non eiusdem aut que erit nature eiusdem.

34 Si admiscebitur res non eiusdem nature, hoc erit dupliciter: aut enim illa res erit contraria, aut diversa.

35 Si contraria, sic erit secundum vicium, quod notatur illic: inceptis gravibus 14; si diversa, tunc erit tertium vitium quod notatur illic: cum lucus et ara Diane 16.

36 Si vero admiscebitur res que spectet ad eandem naturam, sic poterit peccare dupliciter: aut enim fiet excessiva ampliatio aut angusta restrictio.

37 Primum horum reprehenditur illic: et fortasse cupressum 19, secundum reprehenditur illic: Amphora cepit institui 21.

38 Predicta ergo quinque vitia in quibus offenduntur precipue mali poete sunt hec: multitudo, contrarietas, diversitas, ampliatio, restrictio.

39 Patet igitur qualiter ista pars dividitur in quinque particulas secundum quinque supradicta vitia, quia primo pars ista dividitur in duas: prima notat vitium peccans contra unitatem poematis, quod vitium dicitur multitudo sive pluralitas illic: humano capiti 1.

40 Secunda pars continet alia quattuor vitia peccantia contra simplicitatem poematis, sicut plene superius est distinctum. Dicit ergo: humano capiti 1 et cetera.

41 Hic reprehendit vitium peccans contra unitatem poematis quod vitium potest dici multitudo sive pluralitas.

42 Hoc autem facit per similitudinem sumptam a pictore qui ex omnibus generibus animalium pingit quoddam monstrum contra naturam, assumptis partibus animalium de singulis elementis.

43 Nam de aere accipit quod est avium, de aqua quod est piscium, de terra vero tam rationale animal ut est homo quam irrationale quod est equus.

44 Depingit igitur tale monstrum quod habet caput mulieris, collum equi, bustum pennatum pennis avium, partes inferiores pisceas, dicens quod est ridiculosum.

45 Credite Pisones 6. Hic applicat ad propositum sumptam similitudinem dicens quod poema fictum ad talem similitudinem, scilicet talis picture, cuius partes sint discoherentes et vane sicut somnia egri que sunt aliis vaniora, est similiter ridiculosum.

46 Pictoribus 9. Hic primo opponit sibi questionem dicens quod licet pictoribus pingere et poetis fingere quicquid volunt.

47 Secundo respondet questioni et solvit illic: Scimus et hanc veniam 11, dicens quod ita licitum est dumtaxat incompossibilia non iungantur.

48 Talis enim coniunctio vel in pictura vel in poemate ridiculosa est et vana. Nam, sicut dicetur inferius, ficta voluptatis causa sint proxima veris 338.

49 Inceptis gravibus 14. Hic reprehendit secundum vitium, quod est contrarietas, per similitudinem sumptam a sartore dicens quod sartor panno purpureo et multum splendido male admiscet in veste pannum alterum, idest contrarium, scilicet vilem et obscurum.

50 Sic et poeta in excellentibus principiis incompetenter annectit opposita.

51 cum lucus et ara diane 16: hic notat tertium vitium, quod est admixtio diversi, dicens quod, si quis describat lucum et aram Diane atque rivos amenos, incompetenter admiscet arcum pluvium, idest iridem. Nam iris non pertinet ad Dianam, sed potius ad Iunonem, sicut patet per Ovidium in libro Meth. ubi dicitur: nuntia Iunonisconcipit Iris aquas Met. 1, 270-71.

52 Similiter et inconvenienter admiscet flumen Renum quia magna flumina non spectant ad Dianam, sed potius ad aliquos deos, sicut patet per Ovidium Methamorph., ubi multa flumina nominantur deorum suorum nominibus Met. II, 241-59.

53 Et fortasse 19. Hic tractat quartum vitium per similitudinem sumptam a pictore dicens quod, si pictor depingat naufragium alicuius qui enatando evasit et in ipsa tabula pingat etiam pulcerrimam arborem cupressum, excedit nimis in pictura quia, cum deberet significare vivum hominem evadentem de naufragio, per cupressum significat eum potius mortuum et combustum in rogo quoniam antiquitus nobilium cadaveribus cremandis adhibebantur cupressus propter odoris suavitatem. Lucanus in tertio libro: et non plebeios luctus testata cupressus Bell. Civ. 3, 442.

54 Simili modo exceditur in poemate quando materia extenditur ultra debitum finem.

55 Amphora 21: Hic notat quintum vitium, quod dicitur angusta restrictio, per similitudinem sumptam a figulo qui inceptam amphoram finivit in urceum, vas amplum coartans in artum.

56 Denique 23: Hic concludit et tradit remedium generale contra omnia supradicta vitia dicens: o poeta, finge poema quodcumque vis, dummodo illud sit unum contra primum vitium et sit simplex contra quattuor alia.

57 Nam, sicut premonstratum est, omnia memorata quinque vitia peccant vel contra unitatem vel contra simplicitatem poematis.

58 Maxima pars 24. Hic notat illa sex vitia in quibus falluntur etiam sapientes vates, que sunt obscura brevitas, vaga et dissoluta prolixitas, inflata sublimitas, exanguis humilitas, monstruosa variatio, imperfecta conclusio.

59 Primum cum dicitur: brevis esse laboro 25; secundum illic: sectantem 26, tertium illic: professus 27, quartum illic: serpit humi 28, quintum ibi: qui variare 29, sextum ibi: Emilium 60.

60 Prima duo vitia peccant circa materiam poematis, secunda duo peccant circa stilum sive modum dicendi, quintum circa ordinem sive elocutionem potius, sextum circa operis finem sive consumationem.

61 Dico prima duo peccant circa materiam hoc modo: aliquis vates, vitare prolixitatem cupiens, dat operam brevitati et sic, bonus vates, non plene circumspectus, nimis abreviando materiam poematis, reddit eam nimis obscuram.

62 E contra aliquis vero, cupiens vitare obscuritatem, dum vult plane et aperte loqui, vagam et dissolutam prolixitatem incurrit.

63 Sic ergo fugiendo vitium minus caute, incurrit aliud vitium quod est illi contrarium, iuxta illud Oratii verbum quod habetur in sermonibus: dum vitant stulti vitia, in contraria currunt Serm. 1, 2, 24 .

64 Hoc idem subiungit in presenti capitulo dicens: in vitium ducit fuga culpe, si caret arte 31. Pari modo secunda duo vitia peccant contra stilum.

65 Nam, dum vates humilem stilum fugere cupiens altis utitur verbis, incidit in locutionem turgidam et inflatam, contrario modo, vitare cupiens altitudinem stili, dum studet verbis humilibus vel mediocribus loqui, interdum fallitur et cadit in modum loquendi aridum et exanguem.

66 Quintum vitium quod peccat circa materie variationem notatur per similitudinem tractam a pictore qui vitiose atque culpabiliter delfinum piscem depingit in silvis et econtra aprum terrenum animal in aquis indebite permutans, alterutrum in locum debitum utriusque permutando.

67 Similiter et poeta, cupiens artificialiter ordinem permutare materie, fallitur interdum quedam in locis non competentibus disponendo vel, si circa elocutionem potius erret, peccabit in eo quod, verborum et sententiarum coloribus incongrue permutatis, quod uni conveniet, alii copulabit inepte, cuius rei causa, prout autor, superioribus quinque vitiis descriptis, in fine subiunxerat in unico versu generale documentum sive remedium contra ipsa dicendo: denique sit quod vis 23, ita et nunc generalem describit uno versu fallaciam per quam vates, etiam boni, decipiuntur interdum, presentibus hiis quinque vitiis adiungendo: In vicium ducit culpe fuga 31, manifeste declarans quod hec quinque vitia fallunt non bene circumspectos poetas qui, dum student aliquod fugere vitium, non caute scientes observare medium, in aliud vitium primo vitio contrarium dilabuntur.

68 Nam, sicut idem Oratius dicit in Epistulis: virtus est medium vitiorum utrinque reductum Epist 1, 18, 9.

69 Emilium circa ludum 32: Hic notat sextum et ultimum vitium per similitudinem sumptam a fabro metallario qui opere fusorio seu ductili statuas format, sed non perfectionem consummat, et dividitur hec pars in duas; primo ponit similitudinem, secundo illam applicat ad propositum illic: hunc ego me 35, dicens quod ipse Oratius et quilibet bonus vates potius vellet cum pulcris oculis et pulcris capillis habere nasum deformem, quod esset valde fedum, quam in opere suo esset similis illi fabro, ut videlicet sic imperfecte concluderet et finiret poema suum sicut ille vilis faber statuam suam.

70 Summite materiam et cetera 38. Postquam noster hic auctor, istar boni satoris qui, ante quam seminet, purgat herbis nocentibus terram, descripsit reprendendo et quasi extirpando vitia, licet non omnia, sed quedam fediora que precipue fugienda sunt vatibus, nunc iam tribuit documenta de illis que agenda sunt et servanda.

71 Dividitur autem pars hec preceptoria principaliter in duas: primo quippe tradit auctor artem intrinsecam dicendo, scilicet illa quattuor que, velut inseparabiles proprietates, informant et perficiunt quamlibet partem poematis, que sunt dispositio, inventio, elocutio et pronuntiatio.

72 Hec siquidem principaliter ducunt originem ex mente ipsius artificis ubi est ars intrinseca, idest exemplar formale omnium que gerenda sunt foris. Secundo tradit artem extrinsecam illic: difficile est proprie communia dicere 128. Ibi enim tractat de materia poematis, de speciebus ipsius et de aliis pluribus que magis materalia sunt ipsi poemati vel ab eo remota, sicut infra patebit: Summite materiam 38.

73 Hec prima pars dividitur in duas. Primo dat generale preceptum circa illa quattuor que sunt dispositio, inventio, elocutio et pronuntiatio, secundo tractat distinte de singulis illic: ordinis hec 42.

74 Prima dividitur in duas. Primo dat commune seu generale preceptum, secundo monstrat utilitatem illius: Cui lecta 40.

75 Dat ergo primo vatibus hoc generale preceptum, scilicet ut, ad imitationem illorum qui opera deferunt, diu primo temptent quid possint ne onus in poetando subeant quod eorum vires excedat.

76 Inde subiungit utilitatem duplicem que ex illius precepti observantia consequitur, dicens quod observatorem illius non deseret lucidus ordo quo ad dispositionem, nec facundia quo ad reliqua tria.

77 Ordinis hec virtus erit 42. Hic incipit tractare specialiter de singulis illorum quattuor; quattuor facit quia primo agit de dispositione, secundo de inventione, tertio de elocutione, quarto de pronuntiatione. Secunda ibi: in verbis etiam 46, tertia ibi: Res geste 73, quarta ibi: Thelephus 96.

78 Nam primo ergo agit de dispositione, secundo de inventione illic: In verbis etiam tenuis cautusque serendis 46, tertio de elocutione illic: Res geste regumque ducumque 73, quarto de pronunctiatione illic: Telephus et Peleus cum pauper et exul uterque 96. Ordinis hec virtus erit 42.

79 Hic, ut dictum est, specialiter agit de dispositione sive de ordine qui est duplex, naturalis et artificialis, et attende quod non agit hic de ordine verborum seu dictionum, sicut quidam male putant, quia in talibus servatur semper ordo artificialis et quasi numquam reperitur ordo naturalis, tam apud auctores prosaicos quam etiam apud metricos.

80 Immo loquitur de ordine ipsius materie que aliquando tractari et describi debet secundum ordinem rei geste; qui ordo naturalis dicitur.

81 Aliquando vero permutande sunt eius partes artificiali ordine, sicut melius competit intemptioni poete cuius prudentia debet hoc discernere atque servare, quod patet in Virgilio Eneidos qui, Enee gesta describens, incipit ab ipsius peregrinatione, qualiter Cartaginem apulit, ubi Dido regnabat; postea recitat bellum troianum quod fuerat primo confectum.

82 Sic igitur, mirabili pulcritudine poema venustans, naturalem rei geste seriem laude multiplici dignus artificiose mutavit.

83 Primo autem ponit hic auctor ordinem naturalem: ut iam nunc 43, secundo ponit artificialem: pleraque 44, tertio subiungit doctrinam de ipsis ordinibus: hoc amet 43, dicens quod ordine alterutro debet uti poeta, similiter et alterutrum spernere, hoc est vitare, secundum exigentiam poematis exequendi, unde pronomen hoc, quod in lictera ponitur: hoc amet, hoc spernat 43, alterutrum ordinem sub vaga demostratione designat.

84 Est autem ordo parium impariumque rerum sua cuique tribuens loca debita dispositio.

85 In verbis etiam tenuis 46. Egit superius de ordine. Nunc agit de inventione, que est duplex, scilicet nove significationis et nove vocis, circa quam sic proceditur: primo dicit quod licet invenire, secundo illud probat: quid autem 53.

86 Prima in duas: primo docet inventionem nove significationis, secundo nove vocis ibi: si forte 48.

87 Premictit autem providentiam circa utramque.

88 Nam quod dicit in verbis serendis 46, idest inveniendis, commune est tam voci quam significationi, quod dicit tenuis 46, idest rarus, ad vocis inventionem potius referendum est; quod subdit cautusque 46 magis ad nove significationis inventionem videtur aptari.

89 Ambo tamen utrique satis apte conveniunt. Nam in utraque poeta rarus esse debet et cautus.

90 Dicit ergo: tu, o poeta. Tenuis 46, idest rarus et cautus, in verbis...serendis 46, idest inveniendis, dixeris 47, idest dicere poteris, egregie 46, si callida iunctura dictionum reddiderit uerbum 47, notum, idest note significationis, novum 48, idest nove significationis, ut si dixeris: pratum ridet amenum. Ecce hoc verbum, ridet, quod spectat ad homines, caute transfertur ad pratum.

91 Si forte 48. Hic docet inventionem novi vocabuli seu vocis primo, secundo tradit cautelam circa hoc quia nova vocabula sive dictiones debent trahi a Grecis.

92 Parce detorta 53, facta scilicet modica variatione, ut a theos, deus, mutando th. in d. et o. in u, similiter a porfira, purpura et ab ylion, ilium et a melos, melus.

93 Hoc autem dicit Horatius secundum sui temporis morem sed nunc, ampliato latinismo, licet etiam de latinis dictionibus multa nova producere.

94 Quid autem 53. Hic probat quod licet invenire, primo per exemplum et autoritatem tam poetarum sui temporis, ut Virgilii et Vari qui multa nova protulerunt, quam per exemplum suorum antiquorum, scilicet Catonis et Enni; secundo probat illud per rationem: ut silve 60 et est ratio sua talis: omnia intereunt et successione mutantur et nichil in hiis temporalibus est durabile.

95 Ergo multo minus ipsa verba durabunt, sed oportet illa mutari et renovari sicut ipsis utentibus placet.

96 Qualiter autem cuncta mutentur ostendit primo per opera que sunt a natura: ut silve foliis 60, secundo id ostendit per nos ipsos homines et per ea que sunt a nobis: debemur morti 63, ponens opera tria notabilia per que facta est magna mutatio.

97 Que opera fuerunt structura portus, desiccatio paludis et mutatio alvei tiberini. Require historias.

98 Multa renascentur 70. Nunc aptat similitudinem et rationes superpositas ostendens quod simili modo renovantur verba, usu prevalente, penes quem usum 71-72 consistit arbitrium 72 idest discretio vel iudicium. et ius 72, idest potestas vel autoritas, et norma loquendi 72, hoc est regula sive modus.

99 Res geste 73. Hic agit de eloqutione ostendens quo genere metri queque materia describenda sit. Circa hoc ita procedit quia primo distinguit metra secundum diversas materias, secundo tradit modum qualiter aliqua ipsorum permisceri possunt ibi: interdum tamen 93.

100 Prima pars dividitur in duas. Nam primo notificat ipsa metra, secundo ponit utilitatem seu necessitatem illius notitie metrorum: descriptas 86.

101 Prima pars dividitur in quattuor secundum quattuor genera metrorum que ponit, scilicet heroycum sive dattilicum, elegiacum, iambicum et lyricum. Prima pars ilic: Res geste regumque; secunda ibi: versibus impariter 75, tertia: archilocum 79, quarta: musa dedit 83.

102 Dicit ergo quod dactilico metro describenda sunt gesta regum, ducum et aliarum illustrium personarum ymitatione Homeri qui metro heroico, idest exametro, talia gesta descripsit.

103 Metro elegiaco primo scripta fuit querimonia, sed postea tractum fuit ad omnem materiam describendam. Ipsius autem carminis auctorem fore dicit ignotum. Carmine iambico ymitatione Archiloci scribenda est invectiva sive reprensio.

104 Dicitur enim quod Licambes filiam suam Neobulem desponsavit Archiloco, sed alii postea viro eam dedit uxorem, contra quos Archilocus, furore succensus, carmen iambicum tante diffamationis composuit ut cogeret eos contumeliosam vitam finire suspendio.

105 Carminibus autem lyricis dicit describendas esse laudes divorum, victorias braviorum, curas iuvenum, potationes atque convivia.

106 Descriptas 86. Hic obstendit quod sit utile atque necessarium scire predictas metrorum diversitates atque servare. Si poeta velit effugere confusionem, potest etiam presens pars in duas dividi.

107 Nam primo docet predictas metrorum diversitates fore servandas, secundo magis illud notificat per suum oppositum dicens quod metra permutanda non sunt ad alias materias describendas ibi: versibus exponi 86.

108 Nota hic ystoriam. Atreus filius Agamenonis ivit ad bellum troianum Tieste fratre suo remanente domi. Qui Tiestes, adulterino stimulatus amore, cum fratris uxore concubuit et ex ea filium genuit.

109 Atreus, cum reversus esset a bello, cum rem tam nefariam comperisset, spurium illum ad comedendum fratri dedit in cena pro quo scelere sol indignatus, ortum differens, noctem illam dicitur duplicasse.

110 Quod autem superius dicitur, operum colores, posset exponi de coloribus in rethorica descriptis ad quos autor, occulte causa brevitatis, innuit recurrendum.

111 Interdum 93. Hic docet quod aliquando verba quedam sublimia comedie possunt iure misceri et econtra verba humilia tragedie.

112 Thelephus 96. Hic agit auctor de pronunptiatione que est vocis vultus et gestus moderatio cum venustate. Ista pars dividitur in duas. Primo docet qualiter facienda sit moderatio quo ad diversos affectus: Telephus et Peleus 96, secundo quo ad diversas personas ibi: intererit multum 114.

113 Note sunt fabule de hiis duobus regibus quorum uterque, debita causa humiliatus ab alio rege, quod suplicitus postulavit obtinuit.

114 Si vis, potes iterum distinguere hanc primam partem sic, quia primo describit pronuntiationem competentem hiis duobus regibus, secundo ponit causam inducentem: cum pauper 96, tertio causam finalem ibi: si curat cor 98, quarto docet qualis debet esse vox sive poema: non satis 99: debet esse pulcra et apta ad persuadendum. Et quocumque volent vel pulcritudo refertur ad moderationem vultus et gestus dulcedo ad moderationem vocis.

115 Ut ridentibus 101. Hic notat effectum pronumptiationis quia, sicut apta persuadet, si vero est inepta, parit tedium dormitatoris in gravi persona vel derisionem in levi, hoc est, si pronumptiatio inepta est sublimis, auditores, non audentes palam deridere, dormitant, hoc est caput inclinant; si est humilis, aperte derident.

116 Primum scilicet effectum pronuptiationis apte notat cum subiungit: ut ridentibus 101, secundum notat cum dicit Telephe vel Peleu 104. Hec etiam omnia non solum vocis, sed etiam vultus et gestus moderationi debent convenire.

117 Tristia mestum 105. Hic agit specialiter de moderatione vultus et gestus et primo ipsam moderationem describit, secundo mostrat nocumentum quod sequitur, si talis moderatio non rite servetur: si dicentis erunt 112.

118 Prima in duas. Primo describit moderationem, secundo ad eius observantiam docet auxilium nobis a natura paratum: format enim 108, quasi dicat: ne diffidas, o poeta, difficiles reputans tot moderationum varietates quia natura coadiuvat informando prius affectum, post exemplariter proferendo sermonem. Notat hic affectuum rationem.

119 Intererit multum 114. Ostendit autor superius pronumptiationem debere formari secundum varietates affectuum diversorum.

120 Hic ostendit qualiter pronuntiatio differe debeat secundum differentias personarum et dividitur hec pars in duas: primo describit differentias personarum, secundo tradit remedium contra ignorantiam tantarum differentiarum: aut famam sequere 119.

121 Prima dividitur in sex particulas iuxta sex differentias quas enumerat duplices per singulas partes.

122 Prima diversitas accipitur penes condictionem, utrum videlicet qui introducitur ad loquendum sit dominus an servus, secunda penes etatem, scilicet utrum iuvenis an senex, tertia penes officium, quarta penes exercitium, quinta penes locum originis sive patriam, sexta penes convictum seu educationem. Partes patent.

123 Hee namque sex cause, videlicet conditio, etas, officium, exercitium, patria, convictus, mirabiliter diversificant loquendi proprietates et mores.

124 Aut fama sequere 114. Hic docet remedium contra ignorantiam tantarum proprietatum et dividitur in duas quia primo remedium dat de fama, secundum de fictione: si quid inexpertum 125.

125 Dicit ergo quod: si nescis expresse tales personarum proprietates, debes primo recurrere ad famam persone de qua vis tractare quia persona illa forte nota est et famosa vulgariter sive apud auctores, ut est Acchilles, Medea, Imo, Ysion, Yo et Horestes atque ceteri similes quorum storie manifeste sunt.

126 Si autem persona describenda nec visu nec auditu sit tibi nota, finge tunc per te ipsum illas proprietates que apte competant persone tali qualem formare proponis et attende diligenter ut a principio usque ad finem tractatus introductam personam serves per omnia uniformem.

127 Sub compendio ergo collige sic omnia suprascripta precepta: vates enim sive dictator et orator quisque, persuadere cupiens quod intendit, exercere debet ac exequi diligenter iuxta superius declaratos modos ordinandi, scilicet inveniendi, eloquendi et pronuntiandi, ut primo distinguat et ordinet omnia puncta sive particulas materie tractande, secundo ut, si ad exprimendum perfecte quod intendat usitata vocabula non sufficiunt, inveniat illa de novo sicut oportet, tertio ut describat carmine sive stilo ad materiam competenti, quarto ut debito modo pronuntiet que concepit.

128 In hiis quatuor ideo maxime ars intrinseca dicitur contineri qui trahunt exemplare principium ex mente opificis. Ubi ars intrinseca fore dicitur que forma est et exemplar eorum que foris aut verbis aut actibus exprimuntur.

129 Cetera que secuntur magis materalia sunt et potius aliunde causantur.

130 Difficile est 128. Superius tradidit auctor superius artem intrinsecam, deinceps tradit extrinsecam, quia vero, sicut pretractatum est, huius auctoris intentio versatur circa duo universaliter, que sunt poema scilicet et poeta, hoc est opus et opifex in quibus consistit huius libri subiectum.

131 Sequens tractatus dividitur principaliter in duas partes: primo siquidem tractat ea que consideranda sunt circa opus sive poema, secundo ea que circa opificem seu poetam: nil intemptatum 285.

132 Prima in duas quia primo exequitur poema cum accessoriis suis, secundo tractat de speciebus ipsius poematis: carmine qui 220.

133 Prima in duas: primo agit de ipso poemate quo ad ea que gesta sunt, secundo quo ad personas gerentes: tu quid ego.

134 Primo in duas: primo dat consilium circa materiam eligendam, secundo tradit precepta circa materiam iam electam: publica materies 131.

135 Dat ergo consilium et asignat causam dicens: difficile est 128 dicere proprie, idest recte communia, idest publica et nondum tractata ab aliis et ideo tu rectius deduces in tuos actus carmen troianum quod iam ab aliis tractatum est vel aliud simile quia primi tractatores paraverunt iam tibi vias.

136 Publica materies 131. Hic docet qualiter tractanda sit materia publica, idest que adhuc est communis omnibus et nondum ab aliquo est descripta.

137 Si forsitan tu, poeta, presumas id agere, dat ergo primo quedam communia precepta circa ipsam materiam, secundo quedam specialia exequendo: nec sic incipies 131.

138 Circa materiam dat tria precepta communia dicens: publica materia erit 131 et cetera, idest: si vis tractare aliquam novam materiam, hec tria convenienter facias, primo, ut describas materiam non vilem et nimis vulgarem, sed pulcram et minus notam quia poteris eam decorare fictionibus poeticis et credetur tibi, secundo, ut non omnia quecumque gesta sunt dicas quia multa fedarent poema si scriberentur, tertio, ut proferas extra cursum materie pedem carminis tui faciendo competentes digressiones.

139 Primum notatur illic: non circa vilem 132, secundum illic: nec verbum verbo fidus interpres 133.

140 Largo modo interpres dicitur non solum qui aliquid exponit de lingua una in aliam, sed quicumque aliquid modo ad alterius notitiam deducit.

141 Nam et qui loquitur conceptum sue mentis interpretatur, et qui aliquam materiam recitat seu describit, illam interpretatur, idest exponit atque notificat.

142 Tertium preceptum notatur cum dicitur: nec desilies 134. Imitator poeta dicitur quia non debet ita disilire in artum decursum materie quin apte digrediatur interdum.

143 Idonee quippe dissgressiones miro modo carmen orationemque venustant.

144 Nec sic incipies 136. Hic dat duo spetialia precepta servanda circha principium exequendi poematis. Nam in hoc magis exigitur cautela quia dimidium facti qui cepit habet Ep. 1, 2, 40.

145 Primum preceptum est ne principium sit nimis altum: ne sic incipies 136; secundum est ne sit nimis remotum: nec reditum 146.

146 Docet etiam subsequenter, exemplo boni Homeri, alia tria servanda poete.

147 Primo, ut omnia coaptet ad finem suasibiliter. Secundo, ut omictat vilia et que desperat posse nitescere. Tertio, ut ita poeta suas digressiones et fictiones ammisceat quod apte omnia convenirent ad unum ut illic: primo ne medium 132.

148 Subdistinctiones autem potes in singulis partibus, ubi faciende sunt, per te et historias Ulixis et reliquas alibi querere poteris, quas particulas et ystorias causa prolixitatis et quia satis note sunt, apponere non curavi.

149 Modo dicit autor: si vis describere ystoriam troianam: noli incipere a gemino ovo quia est principium nimis remotum, sed incipias a raptu Elene.

150 Tu quid 153. Auctor in parte precedenti egit de poemate quo ad ea que gesta sunt. Nunc agit de ipso quo ad personas gerentes; intelligas: gesta et gerentes personas que in materia continentur.

151 Dicit ergo: ut poeta bene assequatur laudem, proprie describat attributa etatum illarum personarum de quibus agit.

152 Et dividitur hec pars in duas: primo describit utilitatem que provenit ex talium attributorum notificatione, secundo ex ipsis attributis ponit quedam causa exempli: reddere qui voces 158. Prime partis divisio patet de secunda; patet etiam questio: secundum quattuor etates dividantur in quattuor partes.

153 Nam de puero ponit attributa tria, de adoloscente quem iuvenem vocat ponit VIII, de viro etatis perfecte ponit quattuor, de sene vero ponit XI, tertio suibiungit de atributis generale preceptum dicens quod aptitudo etatum precipue respicienda est ut inde proprie atributa summantur.

154 Aut agitur 179. Hic agit de accessoriis ad ipsum poema et sunt tria, scilicet recitatio, actus et instrumenta et ideo facit tria quia primo describit recitationem, secundo actus, tertio instrumenta. Secunda ibi: neve minor 189, tertia ibi: tibia non ut 202.

155 Circa primum duas quia primo dicit quod recitatio fit non solum per verba, sed etiam per actus et gestus, et secundo monet quod, quamvis ita sit, non tamen omnia exprimenda sunt actu: non tamen intus 182

156 Dicit primo quod ea que actibus exprimuntur movent astantes efficacius quam ea que solis referuntur verbis et innuit hic duo primo de ipso visu.

157 Primum est quod per ipsum captatur maior cognitio quam per alios sensus cum dicit: fidelibus...oculis 181.

158 Secundum est quod visus fit extramictendo, non solum intus suspiciendo cum dicit: Ipse sibi tradidit 182.

159 Non tamen 182. Imo solum verbis exprimenda sunt quedam, scilicet incredibilia et odiosa quorum exempla ponit in lictera ne pueros 185; ecce duo crudelia et odiosa: aut in avem 187. Ecce duo incredibilia quia possibilia non videntur.

160 neve minor 189. Hic ponit secundum accessorium, idest distinctiones et pause sive respirationes que, causa removendi tedium, faciende sunt in poemate ac consequenter in ipsa recitatione. Circa hoc ita procedit: primo dicit quot et quales esse debent ipsi actus et qualiter, secundo monet poetam quibus utatur remediis, ne sua recitatio perturbetur: auctoris partes 193.

161 Dicit ergo quod tales actus debent esse quinque, non plures nec pauciores, quia, cum poeta representet sensibus, tot actus sufficiunt quot sunt ipsi quinque particulares nostri sensus, scilicet visus, auditus, gustus, odoratus et tactus.

162 Nec deus intersit 191: hic subiungit etiam quod in talibus deus invocari vel etiam nominari non debet nisi vindice casus occurrat nec quarta persona debet frequenter loqui quia illa inducitur precipue causa recreationis et removendi tedii, sicut patet intuenti comedias Terentii, ubi loquitur rarissime quarta persona, sed, quia multi causa odii et invidie tales recitatores conabantur impedire, quandoque cum armis violenter, quandoque blande, subinducendo aliquos ludos ut allicerent spectatores, ideo subiungit autor contra id impedimentum duplex remedium quorum primum refrenat violentiam nocumenti: autoris partes 193, secundum tollit causam nocendi: ille bonis 196.

163 Nam contrarium dicit adhibendum fore alicuius magni presidium. Officium quippe virile significat dominum, chorus vero significat eius satellites et clientes.

164 Contra odii causam, ut videlicet non habeat quis occasionem quare debeat nocere poete, monet auctor ut ipse vates doctrina pariter et exemplo vivendi laudabiliter se ostendat in quibus potest, quorum quedam precipua tanguntur in lictera: Ille bonis faveat 196, que omnia sunt numero decem.

165 Tibia non ut 202. Hic ponit tertium accessorium ad ipsum poema recitandum, scilicet instrumenta musica.

166 Solebant enim uti musicis instrumentis in talibus et circa hoc ita procedit, ostendit primo quod antiquitus ad hoc fuerunt instrumenta pauca, vilia et simplicia, competentia tamen populo illius temporis qui erat paucus, utilis, castus et rudis; secundo addit quare et qualiter instrumenta creverunt: postquam cepit agros 208 dicens quod, postquam ampliate sunt urbes et multiplicate sunt gentes et populus et aucta lascivia, tunc ampliata est etiam experientia et studium poetarum circa varietatem carminum et instrumentorum sive modulationum et cantuum, adeo ut vatum prudentia in divinando et aliis esset non inferior ipsis responsis que a Phebi sacerdotibus dabantur in Delfo; quos sacerdotes sortilegos vocat.

167 Carmine qui 220. Hic agit de speciebus poematis que sunt tres, videlicet tragedia, commedia et satira. Tragedia dicitur a tragos quod grece est hircus et oda quod est cantus, quasi cantus hircinus, idest fetens et turpis ut hircus.

168 Nam hircus in parte anteriori gerit speciem principis per cornua et barbam prolixam, in posteriori fetorem ac vilitatem suam ostendit quam cauda cohoperire non valet, in quo notatur proprietas tragedie quia principum gesta describit, que in sui principio magnalia et virtuosa proponit; finis vero concluditur calamitatibus multis atque mortis angustia terminatur. Ad id designandum, super alia multa et magna premia que dabantur poetis scribentibus tragediam, dabatur etiam illis hircus.

169 Sic ergo tragedia est poema quo principum gesta narrantur. Comedia est poema quo scribuntur acta rusticorum et humilium personarum; dicitur vero a comos quod est villa et oda quod est cantus, quasi cantus villanus.

170 Satira est poema de reprensione vitiorum et dicitur a saturitate convitiorum vel dicitur a satiris.

171 Nam fauni et satiri dicuntur silvestres homines qui solent alios deridere atque mulieribus, ut dicunt quidam, multas illusiones faciunt, unde satiri etiam dicuntur homines qui alios reprehendunt.

172 Satiri ergo vocantur illi poete qui satyram scribunt, sicut tragedi vel tragici tragediam et comedi vel comici comediam.

173 Primo ergo agit autor de tragedia, secundo de satira, tertio de commedia; secunda ibi: silvis deducti 244, tertia ibi: 281 successit vetus.

174 Circa primum, idest circa tragediam procedit sic: primo dicit quod in principio amixta fuit satira tragedie subdens causam quare fuit admixta, secundo insinuat qualiter est admiscenda ibi: verum ita risores 225.

175 Verum ita risores 225. Hic insinuat auctor qualiter admiscenda sit satira ipsi tragedie et hec pars secunda dividitur in duas: primo dicit quid vitandum sit in tali admixtione, secundo ponit quid servandum ibi: Effutire 231.

176 Hic ponit quid sit servandum in admixtione satire cum tragedia et hec autem particula divitur in duas: primo ponit modum admiscendi, secundo adhibet cautelam in admixtione servandam: non ego inornata 234.

177 Non ego inornata 234. Hic ponit cautelam observandam in amistione satire cum tragedia et hec in duas: primo tradit cautelam illam, secundo insinuat illam esse difficile: ex noto fictum 240, dicens quod soli boni poete cautelam talem valent observare.

178 Silvis deducti 244. Hic agit de satira et procedit sic: primo tradit de illa doctrinam, secundo innuit eius observantiam et etiam omnis poematis generaliter esse difficilem, adhortans nos ad exercitium laudabiliter poetandi: in scenam missos cum magno pondere versus 260, tertio ex accidenti subdit notitiam de autoribus tragedie ibi: Ignotum tragice 275.

179 Prima pars in qua tradit doctrinam de satira dividitur in duas: primo tractat de illa quo ad materiam, secundo quo ad carmen quo describi solet: sillaba longa 251.

180 Prima in duas: primo tradit de ipsa doctrinam servandam, secundo reddit causam illius observantie: offenduntur enim 248.

181 Dicit ergo quod, cum illa iocosa satira qua utuntur poete sit reperta propter iocum et sollatium, ita licet eis ut lascivis et iocosis versibus uti devitent verba nimium tenera, idest nimium lasciva verba, turpia et ignominosa.

182 Offenduntur 248. Deinde subiungit causam talis observantie dicens quod veri nobiles offenduntur, illi scilicet quibus est equus quo ad genus, quia sunt de equestri ordine, et pater quo ad antiquitatem et res quo ad divitias, licet viles persone talibus delectentur et ipsa commendent.

183 Hic et in acci 258. Hic innuit usum huius versus fuisse pretiosum apud antiquos famososque poetas ideoque dicit apparet rarus 259, hic est pretiosus.

184 Sillaba longa 251. Hic agit de satira quo ad carmen quo scribi solet, hoc est hic agit de carmine iambico in quo satira iocosa descripta est a quibusdam quamvis et alie multe materie hoc metri genere describantur, veluti principium Persii et Prudentii et alia multa.

185 Tractat autem de illo et non de exametro neque pentametro neque de aliis quia hoc erat in notitia minus quam alia genera metrorum. Circa hoc ita procedit sic : primo tradit eius formam, secundo eius usum: hic et in Acci 258.

186 Dicit ergo quod ex pedibus iambicis constituitur iambicus versus et, cum primo fierent iambici dimetri, postea crevit eis nomen cum facti sint trimetri, sed, cum trimetri versus iambici constituti ex solis pedibus iambis essent nimis veloces, sicut est ille versus in Odis Oratii: Beatus ille qui procul negotiis Epod. 2, 1, placuit autoribus ut talis versus reciperet in locis imparibus aliquando, idest in primo, tertio et quinto loco, pedem tardum, videlicet spondeum, qui retardaret velocitatem iambi, sic tantum ut pes iambus semper esset in locis paribus, idest secundo et quarto, et per consequens in sexto si versus esset trimeter.

187 Exempla sufficiant hec. Dimetrum iambicum carmen est in illo ynno primo dierum omnium, trimetrum iambicum carmen est in principio Prudentii: Senex fidelis Psych. 1.

188 Sillaba longa 251. Pes iambus constat ex duabus sillabis, prima brevi et ultima longa, ut nives, et dicitur iambus a iambiri, quod est male dicere vel reprehendere eo quod veteres utebantur hoc pede in maledictionibus seu reprensionibus et invectivis.

189 In scenam 260. Hic ostendit primo quod observantia et lex carminis satirici et cuiuscumque sit ita difficilis ut a solo iudice, idest optimo poeta, et non a quovis alio discernantur eius vitia que procedunt aut ex artis poetice ignorantia aut e nimia celeritate vel negligentia quo ad scientes primo, secundo nos hortatur ut, contempta licentia que data est indigne circa talem defectum, quam innuit dicens et data Romanis» 264, assidue studeamus in Grecis exemplaribus ut laudabile poema condere valeamus: vos exemplaria greca 268.

190 vos exemplaria 268. Hic ortatur autor nos ut contempta et cetera, sed monet ut caveamus nobis ab operibus Plauti que, licet antiquorum iudicio laudabilia fuissent, erant nichilominus vitiosa tam ratione metri, quod notat in illo verbo: numeros 270, quam ratione materie, quod notat in illo verbo: sales, idest satirica dicta vel sapientiam eius.

191 Ignotum tragice 275. Hic ostendit qui fuerunt primi autores tragedie recitande: primus enim fuit Tesphis qui rudi modo recitavit, scilicet in plaustris et «vultibus recitantium tintis», inde supervenit Heschilus qui honestiori modo et accuratiori recitationem fecit utens pulpitis loco plaustrorum, larvis, clamidibus et coturnis loco seu vice tincture.

192 Successit vetus 281. Hic agit de tertia specie poematis que est commedia dicens quod post tragediam et satiram inducta est commedia, cuius autores in principio multum placuerunt et laudati sunt valde, sed ex tali placentia in tantum crevit audatia ut ignominiosa conscriberent.

193 Contra hunc excessum lata fuit lex et imposita mortis pena per relegationem ad fustem ubi eviscerati cremabantur.

194 De hac materia late tractat Horatius in secundo libro epistolarum, prima epistula, illo capitulo quod sic incipit: fescenina per hunc inventa et cetera Epist. 2, 1, 145 versibus alternis oprobia rustica fudit. Libertas recurrentes acepta per annos et cetera.

195 Chorus itaque poetarum pena correptus turpiter obticuit 284, idest a turpibus. Simile habetur supra circa principium capitulo de ordine cui lecta potentia, idest secundum potentiam. Sepe namque adverbium loco nominis repositum reperitur.

196 Nil intentatum 285. Hic incipit secunda pars principalis artis extrinsece in qua, sicut pretractum est, superius tractat autor de hiis que consideranda sunt circa opificem sive poetam. Dividitur autem pars hec in duas.

197 Nam primo tractat de hiis que circa poetam considerantur sicut extrinseca, secundo de hiis que sunt magis intrinseca, vel primo agit de hiis que considerantur circa ipsum poetam, secundo vero de ipso poeta, que secunda pars incipit illic: ut precor.

198 Prima in tres: nam primo agit de officio poete quod est imitari, secundo de fine poetandi sive poematis, tertio de instrumentis poetandi; secunda ibi: aut prodesse, tertia ibi: natura fierent.

199 Primo igitur agit de poete officio quod est imitari, quia, sicut res geste sunt, ita illas verbis et gestibus exprimens et imitans, idest adsimilans, representat.

200 Circa hoc officium sic procedit primo enim tractat de ipso officio quo ad poetas latinos, secundo quo ad Grecos Grais ingenium 232.

201 Prima in duas: primo commendat latinorum studium circa istud officium, secundo tradit de officio: munus et officium 306.

202 Prima in duas: primo commendat latinos in officio poetandi, secundo redarguit in persona Democriti quorundam errorem circa hoc officium ibi: ingenium misera.

203 Prima in duas: primo declamat eorum laudem, secundo monet vitare impedimentum circa executionem offitii, scilicet negligentiam corrigendi, ibi: vos, o Pompilius sanguis 291-92.

204 Dicit ergo quod latini poete strenue habuerunt se. Latini, dico, poete strenue cuncta experti sunt et laudabiliter perfecerunt. Addit etiam quod ipsi latini non laudabilius exercent militiam quam exercerent poesim si corigendi negligentia non obesset, quare illos ortatur ad diligentem correptionem.

205 Ingenium misera 295. Hic in persona Democriti redarguit multorum errorem qui putabant quod natura sive ingenium sine arte sufficeret ad bene poetandum, quam oppinionem deridet autor et abhorret.

206 Munus et officium 306. Hic tradit de officio doctrinam poetandi, que apud Grecos maxime reperitur.

207 Qui didicit 312. Post hec aperit in quibus officium poete consistit dicens quod ille poeta qui didicit quid debeat patrie et quid amicis, et cetera, que ponuntur in littera, scit reddere convenientiam cuique persone, idest scit bene offitium suum.

208 Subiungit etiam aliud documentum circa hoc quia poeta debet considerare vitam et mores atque inde summere similitudinem, sed plus debet niti circa bonam sententiam quam circa verba.

209 Grais ingenium 323. Hic tractat de officio poetandi quo ad Grecos dicens quod ideo Greci boni poete fuerunt quia, ceteris obmissis, id solummodo curaverunt, econtra Romani. Nam plus amaverunt postea pecuniam quam scientiam; bona poemata facere cessaverunt.

210 Quincunce: Nota hic de libra et partibus eius; nam ipsa tota libra dicitur as, cuius partes sunt duodecim uncie, que, ita gradatim addendo singulas, nominantur uncia sextans, quadrans, triens, quincunx, semis, sextunx, bexe vel bissa, dodrans, dextrans, deunx, libra sive as.

211 Aut prodesse 333. Hic agit autor de fine poetandi sive poematis qui est triplex, utilitas, delectatio et utilis delectatio vel delectabilis utilitas.

212 Primi duo fines simplices sunt, tertius est compositus ex ipsis. Circa hoc ita procedit: primo tractat de ipso fine: aut prodesse, secundo aperit qui et quales poete ipsum debite assecuntur et secundo qui non: O maior iuvenum 366.

213 Prima in duas: primo agit de ipso fine poematis: Aut prodesse, secundo introducit de ipso captam similitudinem comparando ipsum poema picture ibi: ut pictura poesis 361.

214 Prima iterum dividitur in duas quia primo tradit ipsum finem declarans eum per suas partes sive species, secundo tradit precepta quedam circa ipsum ibi: quicquid precipies 335.

215 Dicit ergo quod poete nituntur ad hunc finem, aut videlicet ut prosint, aut ut delectent, aut ut simul utrumque perficiant.

216 Quicquid 335. Postea dat circa finem debitum assequendum precepta quedam sive documenta et primo tribuit documentum quoddam generale subiungens utilitatem provenientem exipsius observantia et dapnum de negligentia dicens: Quicquid precipies.

217 Docet igitur ut poeta sit brevis in omnibus cuius utilitas est docilitas et memoria de cuius precepti negligentia vel trangressione sequitur indocilitas sive, ut ita dicam, incapacitas et oblivio.

218 ficta voluptatis 338. Postea dat quoddam speciale preceptum circa finem dicens quod poeta debet fingere talia delectabilia que sint verisimilia; alias velut incredibilia non moverent.

219 Centurie 341. Hic docet quod senibus magis placent utilia. Rannetibus, adolescentibus idest, placent magis delectabilia, sed ea que simul sunt utilia et delectabilia placent omnibus.

220 Qui enim miscuit utrumque, tulit omne punctum, idest omnem consensum, quod dicit ad similitudinem subscribentium puncta scripturis quibus assentiunt.

221 Sunt delicta 347. Hic ostendit qui defectus tollerarentur in poemate et qui non. Lictera per se patet et divisio particularum eius est apertissima.

222 Ut pictura 361. hic assimilat poema picture, pulcrum pulcre ac fedum fede.

223 O maior iuvenum 366. Hic ostendit quod soli perfecti poete finem debitum consecuntur et qui non et duas facit quia primo facit quod debitum est, secundo ponit insufficientium poetarum presumptionem ibi: ludere 379.

224 Dicit primo quod soli boni poete finem debitum consecuntur; mali autem, qui potius poete dicendi non sunt, id assequi numquam valent.

225 Docet etiam quod, licet in aliquibus mediocritas toleretur, velud in iuris peritis, nullo modo tamen substinenda est in poetis; aut omnis poeta erit suo modo perfectus aut nullus.

226 ludere qui 379. Hic ponit presumptionem poetarum insufficientium et duas facit quia primo ponit illam, secundo illam dissuadet ibi tu nichil invita 385 dicens: qui nescit ludos, abstinet se ab illis, sed qui versus facere nescit, nichilominus audet quia cupit assequi benefitia et fructus boni poete.

227 Tu nichil 385. quam presumptionem dissuadet cum subdit: Tu nichil invita dices faciesne minerva 385. Omnia inquit facies dictante sapientia, non cupiditate suadente Que scripseris etiam sapienter, antequam illa publices, non solum tu corriges, sed insuper Metio iudici et patri et mihi corrigenda propones.

228 Silvestres homines 391. Hic demostrat fructum provenientem ex tempore debito fine poematis exemplo Orfei, Amphionis, Omeri, Pindari et aliorum illustrium poetarum. Fructus autem multiplex est uti in lictera distincte relucet.

229 Natura 408. Hic agit de instrumentis poetandi per que poeta nititur et operatur ut perveniat ad intentum finem.

230 Sunt autem instrumenta hec duo, videlicet ingenium et studium.

231 Procedit ergo sic: primo refert antiquam dubietatem circa hec, utrum horum duorum sit efficacius ad poema condendum, secundo suum iudicium de premissa questione subiungit ibi: nec rude quid prosit 410, dicens quod neutrum sine altero per se sufficit, sed utrumque alterius indiget adiumento.

232 Postea, obmissa ingenii consideratione, cum sit a natura, non a voluntate nec arte, nos informat de studio dicens qui studet 412 et transit ad quartam partem ostendens qualiter studium contepnatur et negligatur ab imperitis ibi nunc satis 416, obstendens qualiter magis precipites sunt ad obstendendum se sapientes, cum non sint, quam sint studiosi ad adiscenda que nesciunt.

233 Ut preco ad merces 419. Ista est ultima pars huius operis in qua tractat Horatius de huius artis artifice qui poeta vocatur.

234 Notandum vero quod, sicut in aliis scientiis distinguimus theoricam sive speculativam partem ab ipsa pratica sive operativa, sic et per consequens distinguemus ipsos artifices appellantes alios theoricos, alios praticos, in quibusdam scientiis. Etiam nomina hec generalia specificata sunt.

235 Nam in rethorica ipse rethoricus, hoc est qui novit et docet artem ipsam, specialiter vocatus est rethor; qui autem ipsam exequitur declamando specialiter vocatur orator.

236 Similiter et in arte poetica sive in poesi qui novit seu etiam docet poesim, specialiter poeta vocatur.

237 Qui autem poemata fingens exequitur artem, vocatur specialiter autor licet, distinctiones horum vocabulorum ponendo, unum pro altero sepissime confundantur.

238 Iuxta ergo premissam differentiam, pars hec dividitur in duas: primo quippe tractat de autore, secundo tractat de poeta, specialiter dicto: Quintilio 438.

239 Prima pars dividitur in duas: primo describit autorem malum, secundum nos ab eius imitatione prohibet tu seu donaris, 426 et sic per consequens sensu innuit formam bonam autoris.

240 Dicit ergo quod peritus autor conducit adulatores ad laudandum poema, quod fecit sicut mercator facit preconizari merces suas venales.

241 Hoc autem facit autor ille ut, si per tales laudes forsitan acceptetur poema, consequatur et ipse boni autoris premia que concupiscit.

242 Tu seu donaris 426. Hic prohibet nos ab imperiti autoris imitatione et duas facit quia primo facit hoc, secundo circa talium descriptionem ponit habendam egregiam similitudinem ibi: reges dicuntur. Dicit primo quod talis adulator qui conducitur ad poema iudicandum fallax est; ad hoc adaptat exemplum de cantoribus qui conducuntur ad funera deploranda. Ut qui conducti 431. Circa numero talium discretionem habendam proponit egregiam similitudinem dicens quod potatoribus probant familiares an sint fideles et quos inveniunt infideles abiciunt ita et tu, si carmina condes, numquam te fallent animi sub vulpe latentes 437.

243 Quintilio 438: in hac ultima parte tractat Horatius de poeta et dividitur in duas: primo agit de bono poeta, secundo de malo: ut mala quem scabies 453.

244 Primo igitur commendat bonum poetam specialiter exemplo Quintilii qui poemata facientes diligenter auscultabat et amicabiliter absque fallacia et adulatione redarguebat errata.

245 Si quis humiliter recognoscebat errorem, monebat eum prudenter de correctione facienda.

246 Qui vero superbus pervicaciter defendebat errorem, benigne relinquebat eum proprie voluntati.

247 vir bonus 445. Hic subiungit Oratius generaliter qualiter vitia poematis corrigit quisque bonus poeta sive bonus magister explicans in littera octo vitia que distincte patent diligentius intuenti.

248 Subiungit etiam laudabilem rigorem boni poete in corrigendo: nec dicet 450, ostendens quod poeta bonus non omictet correptionem propter offensionem correcti.

249 Ut mala 443. Hic tractat Horatius de malo poeta laudans prudentiam illorum qui vitant et fugiunt eum, contrario modo vituperans illos qui secuntur: agitant 456.

250 Postea comparat ipsum aucupi dicens quod, sicut auceps, arrepto visu incedens, dum captat aves, cadit in puteum foveamve, sicut et malus poeta, dum temptat sublimes versus condere quos ignorat, decidit et vilescit nec invenit qui tollat eum quantucumque reclamet.

251 Si curet quis 461. Tertio assimilat illi etiam furiosam mortem Empedoclis qui, vane laudis amore, dum stulte putat se deificatum, precipitavit semet ipsum in ardentem Ethnam.

252 Describit vero tam vehementer fuisse illius furorem ut nemo illum revocare potuerit. Imo asserit quod, si retractus inde fuisset, non ideo mutasset propositum; sic per consequens monet malum poetam suo periculo relinquendum cum sit omnino incorrigibilis.

253 Quarto ipsum comparat homini qui prophanavit sacrum commitendo incestum et ei qui violavit sepulcrum paternum ibi: nec satis apparet.

254 Quinto comparat eum urso furenti post fractos clatros qui cavee obiecti fuerant ut, exire de cavea non valens, etiam fame periret, ibi: certe fuerit 472 tunc siquidem talis ursus incredibili atrocitate furit in occurrentes.

255 Collige igitur in summa poete mali vitia per ea quibus comparatur, que, sicut apparet in lictera, sunt novem: scabiosus, eger morbo regio, adrepticius, lunaticus et incautus, auceps, cenodoxus idest turpiter glorians violator phani, violator paterni sepulcri, et ursus iracundus, que omnia conveniunt malo poete.

256 Primum notatur illic: ut mala 453, secundum illic: aut morbus 453, tertium illic: aut fanaticus 454, quartum ibi: aut iracunda 454, quintum ibi: hic dum sublimes 457, sextum ibi: deus immortalis 457, septimum ibi: utrum minxerit 470-71, octavum ibi: triste bidental471, nonum ibi: certe furit 472.

257 Energumenos est homo qui vexatur ab uno demone, adrepticius qui vexatur a multis, unde grecismus est energumenos quem demon possidet unus. Sunt adreptici vexati demone multo.

258 Indoctum 474. Hic concludit autor libri sui finem quasi dicat: hic facio conclusionem plura volens addere ne fiam recitator acerbus qui more hirudinis auditores offendit fugando doctum pariter et indoctum.