Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VI

Iam etiam mathematicorum fallaces diuinationes et inpia deliramenta reieceram. confiteantur etiam hinc tibi de intimis uisceribus animae meae miserationes tuae, deus meus! tu enim, tu omnino nam quis alius a morte omnis erroris reuocat nos, nisi uita, quae mori nescit, et sapientia mentes indigentes inluminans, nullo indigens lumine, qua mundus administratur usque ad arborum uolatica folia? tu procurasti peruicaciae meae, qua obluctatus non Vindicano acuto seni, et Nebridio adulescenti mirabilis animae, illi uehementer adfirmanti, huic cum dubitatione quidem aliqua, sed tamen crebro dicenti, non esse illam artem futura praeuidendi, coniecturas autem hominum habere saepe uim sortis, et multa dicendo dici pleraque uentura, nescientibus eis, qui dicerent, sed in ea non tacendo incurrentibus: procurasti tu ergo hominem amicum, non quidem segnem consultorem mathematicorum, nec eas litteras bene callentem, sed, ut dixi, consultorem curiosum, et tamen scientem aliquid, quod a patre suo se audisse dicebat! quod quantum ualeret ad illius artis opinionem euertendam, ignorabat. is ergo uir nomine Firminus, liberiliter institutus et excultus eloquio, cum me tamquam carissimum de quibusdam suis rebus, in quas saecularis spes eius intumuerat, consuleret, quid mihi secundum suas quas constellationes appellant uideretur, ego autem, qui iam de hac re in Nebridii sententiam flecti coeperam, non quidem abnuerem conicere, ac dicere quod nutanti occurrebat; sed tamen subicerem, prope iam esse mihi persuasum ridicula illa esse et insania: tum ille mihi narrauit, patrem suum fuisse librorum talium curiosissimum et habuisse amicum aeque illa simulque sectantem. qui pari studio et conlatione flagrabant in eas nugas igne cordis sui, ita ut mutorum quoque animalium, si quae domi parerent, obseruarent momenta nascentium atque ad ea caeli positionem notarent, unde illius quasi artis experimenta colligerent. itaque dicebat audisse se a patre suo, quod, cum eundem Firminum praegnans mater esset, etiam illius paterni amici famula quaedam pariter utero grandescebat. quod latere non potuit dominum, qui etiam canum suarum partus examinatissima diligentia nosse curabat; atque ita factum esse, ut cum iste coniugis, ille autem ancillae dies et horas minutioresque horarum articulos cautissima obseruatione numerarent, enixae essent ambae simul; ita ut easdem constellationes usque ad easdem minutias utrique nascenti facere cogerentur, iste filio, ille seruulo. nam cum mulieres parturire coepissent, indicauerunt sibi ambo, quid sua cuiusque domo ageretur, et parauerunt quos ad se inuicem mitterent, simul ut natum quod parturiebatur esset cuique nuntiatum: quod tamen ut continuo nuntiaretur, tamquam in regno suo facile effecerant. atque ita qui ab alterutro missi sunt, tam ex paribus domorum interuallis sibi obuiam factos esse dicebat, ut aliam positionem siderum aliasque particulas momentorum neuter eorum notare sineretur. et tamen Firminus amplo apud suos loco natus, dealbatiores uias saeculi cursitabat, augebatur diuitiis, sublimabatur honoribus: seruus autem ille, conditionis iugo nullatenus relaxato, dominis seruiebat: ipso indicante, qui nouerat eum.

His itaque auditis et creditis talis quippe narrauerat omnis illa reluctatio mea soluta concidit: et primo Firminum ipsum conatus sum ab illa curiositate reuocare, cum dicerem, constellationibus eius inspectis ut uera pronuntiarem, debuisse me utique uidere ibi parentes inter suos esse primarios, nobilem familiam propriae ciuitatis, natales ingenuos, honestam educationem liberalesque doctrinas; at si me ille seruus ex eisdem constellationibus quia et illius ipsae essent consuluisset, ut eidem quoque uera proferrem, debuisse me rursus ibi uidere abiectissimam familiam, conditionem seruilem, et cetera longe a prioribus aliena longeque distantia. unde autem fieret, ut eadem inspiciens diuersa dicerem, si uera dicerem si autem eadem dicerem, falsa dicerem inde certissime colligi, ea quae uera consideratis constellationibus dicerentur, non arte dici, sed sorte, quae autem falsa, non artis inperitia, sed sortis mendacio.

Hinc autem accepto aditu ipse mecum talia ruminando. ne quis eorundem delirorum, qui talem quaestum sequerentur, quos iam iamque inuadere atque inrisis refellere cupiebam, mihi ita resisteret, quasi aut Firminus mihi aut illi pater falsa narrauerit, intendi considerationem in eos qui gemini nascuntur, quorum plerique ita post inuicem funduntur ex utero, ut paruum ipsum temporis interuallum, quantamlibet uim in rerum natura habere contendant, colligi tamen humana obseruatione non possit literisque signari omnino non ualeat, quas mathematicus inspecturus est, ut uera pronuntiet. et non erunt uera, quia easdem litteras inspiciens eadem debuit dicere de Esau et Iacob; sed non eadem utrique acciderunt. falsa ergo diceret aut, si uera diceret, non eadem diceret; at eadem inspiceret. non ergo arte, sed sorte uera diceret. tu enim, domine, iustissime moderator uniuersitatis, consulentibus consultisque nescientibus occulto instinctu agis ut, dum quisque consulit, hoc audiat, quod eum oportet audire occultis meritis animarum ex abysso iusti iudicii tui. cui non dicat homo: quid est hoc? ut quid hoc? non dicat, non dicat; homo est enim.