Et ego maxime mirabar satagens et recolens, quam longum tempus esset ab undeuicensimo anno aetatis meae, quo feruere coeperam studio sapientiae, disponens, ea inuenta, relinquere omnes uanarum cupiditatum spes inanes et insanias mendaces. et ecce iam tricenariam aetatem gerebam, in eodem luto haesitans auiditate fruendi praesentibus, fugientibus et dissipantibus me, dum dico: cras inueniam; ecce manifestum apparebit, et tenebo; ecce Faustus ueniet et exponet omnia. o magni uiri Academici! nihil ad agendam uitam certi conprehendi potest? immo quaeramus diligentius et non desperemus. ecce iam non sunt absurda in libris ecclesiasticis, quae absurda uidebantur, et possunt aliter atque honeste intellegi. figam pedes in eo gradu, in quo puer a parentibus positus eram, donec inueniatur perspicua uerita. sed ubi quaeretur? quando quaeretur? non uacat Ambrosio, non uacat legere. ubi ipsos codices quaerimus? unde aut quando conparamus? a quibus sumimus? deputentur tempora, distribuantur horae pro salute animae. magna spes oborta est: non docet catholica fides, quod putabamus et uani accusabamus. nefas habent docti eius credere deum figura humani corporis terminatum. et dubitamus pulsare, quo aperiantur cetera? antemeridianis horis discipuli occupant; ceteris quid facimus? cur non id agimus? sed quando salutamus amicos maiores, quorum suffragiis opus habemus? quando praeparamus quod emant scholastici? quando reparamus non ipsos relaxando animo ab intentione curarum?
Pereant omnia et dimittamus haec uana et inania: conferamus nos ad solam inquisitionem ueritatis. uita misera est, mors incerta est; subito obrepat quomodo hinc exibimus? et ubi nobis discenda sunt quae hinc negleximus? ac non potius huius neglegentiae supplicia luenda? quid, si mors ipsa omnem curam cum sensu amputabit et finiet? ergo et hoc quaerendum. sed absit, ut ita sit. non uacat, non est inane, quod tam eminens culmen auctoritatis Christianae fidei toto orbe diffunditur. numquam tanta et talia pro nobis diuinitus agerentur, si morte corporis etiam uita animae consumeretur. quid cunctamur igitur, relicta spe saeculi, conferre nos totos ad quaerendum deum et uitam beatam? sed expecta: iucunda sunt etiam ista, habent non paruam dulcedinem suam: non facile ab eis praecidenda est intentio, quia turpe est ad ea rursum redire. ecce iam quantum est, ut inpetretur aliquis honor. et quid amplius in his desiderandum? suppetit amicorum maiorum copia: ut nihil aliud multum festinemus, uel praesidatus dari potest. et ducenda uxor cum aliqua pecunia, ne sumptum nostrum grauet, et ille erit modus cupiditatis. multi magni uiri et imitatione dignissimi sapientiae studio cum coniugibus dediti fuerunt.
Cum haec dicebam et alternabant hi uenti et inpellebant huc atque illuc cor meum, transibant tempora, et tardabam conuerti ad dominum; et differebam de die in diem uiuere in te, et non differebam cotidie in memet ipso mori: amans beatam uitam timebam illam in sede sua, et ab ea fugiens quaerebam eam. putabam enim me miserum fore nimis, si feminae priuarer amplexibus, et medicinam misericordiae tuae ad eandem infirmitatem sanandam non cogitabam, quia expertus non eram; et propriarum uirium credebam esse continentiam, quarum mihi non eram conscius, cum tam stultus essem, ut nescirem, sicut scriptum est, neminem posse esse continentem, nisi tu dederis. utique dares, si gemitu interno pulsarem aures tuas et fide solida in te iactarem curam meam.