Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VIIII

Verum tamen iam hoc ad medicinam futuram in eius memoria reponebatur. nam et illud, quod, cum adhuc studeret iam me audiens apud Carthaginem, et medio die cogitarat in foro quod recitaturus erat. sicut exerceri scholastici solent, siuisti eum conprehendi ab aeditimis fori tamquam furem, non arbitror aliam ob causam te permisse, deus noster, nisi ut ille uir tantus futurus iam inciperet discere, quam non facile in noscendis causis homo ab homine damnandus esset temeraria credulitate. quippe ante tribunal deambulabat solus cum tabulis ac stilo, cum ecce adulescens quidam ex numero scholasticorum, fur uerus, securim clanculo apportans, illo non sentiente, ingressus est ad cancellos plumbeos, qui uico argentario desuper praeminent, et praecidere plumbum coepit. sono autem securis audito submurmurauerunt argentarii, qui subter erant, et miserunt qui adprehenderent quem forte inuenissent. quorum uocibus auditis, relicto instrumento, ille discessit timens, ne cum eo teneretur. Alypius autem, qui non uidit abeuntem, et causam scire cupiens ingressus est locum; et inuentam securim stans atque admirans considerabat, cum ecce illi, qui missi erant, reperiunt eum solum ferentem ferrum, cuius sonitu exciti uenerant: tenent, adtrahunt, congregatis inquilinis fori tamquam furem manifestum se conprehendisse gloriantur, et inde offerendus iudiciis ducebatur.

Sed hactenus docendus fuit. statim enim, domine, adfuisti innocentiae, cuius testis eras tu solus. cum enim duceretur, uel ad custodiam uel ad supplicium, fit eis obuiam quidam architectus, cuius maxima erat cura publicarum fabricarum. gaudent illi eum potissimum occurrisse, cui solebant in suspicionem uenire ablatarum rerum, quae perissent de foro, ut quasi tandem iam ille cognosceret, a quibus haec fierent. uerum autem uiderat homo saepe Alypium in domo cuiusdam senatoris, ad quem salutandum uentitabat; statimque cognitum manu adprehensa semouit a turbis, et tanti mali causam quaerens, quid gestum esset, audiuit, omnesque tumultuantes, qui aderant, et minaciter frementes iussit uenire secum. et uenerunt ad domum illius adulescentis, qui rem conmiserat. puer uero erat ante ostium, et tam paruus erat, ut nihil exinde domino suo metuens, facile posset totum indicare; cum eo quippe in foro fuit pedisecus. quem posteaquam recoluit Alypius, architecto intimauit. at ille securim demonstrauit puero quaerens ab eo, cuius esset. qui confestim nostra inquit; deinde interrogatus aperuit cetera. sic in illam domum translata causa, confusisque turbis, quae de illo triumphare iam coeperant, futurus dispensator uerbi tui, et multarum in ecclesia tua causarum examinator, experientior instructiorque discessit.