Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VIII

Non sane relinquens incantatem sibi a parentibus terrenam uiam, Romam praecesserat, ut ius disceret, et ibi gladiatorii spectaculi hiatu incredibili et incredibiliter abreptus est. cum enim auersaretur et detestaretur talia, quidam eius amici et condiscipuli, cum forte de prandio redeuntibus peruium esset, recusantem uehementer et resisitentem, familiari uiolentia duxerunt in amphitheatrum crudelium et funestorum ludorum diebus, haec dicentem: si corpus meum in locum illum trahitis, numquid et animum et oculos meos in illa spectacula potestis intendere? adero itaque absens, ac sic et uos et illa superabo. quibus auditis illi nihilo setius eum adduxerunt secum, id ipsum forte explorare cupientes, utrum posset efficere. quo ubi uentum est et sedibus quibus potuerunt locati sunt, feruebant omnia inmanissimis uoluptatibus. ille clausis foribus oculorum interdixit animo, ne in tanta mala procederet. atque utinam et aures opturasset! nam quodam pugnae casu, cum clamor ingens totius populi uehementer cum pulsasset, curiositate uictus, et quasi paratus, quidquid illud esset, etiam uisum et quasi paratus, quidquid illud esset, etiam uisum contemnere et uincere, aperuit, et percussus est grauiore uulnere in anima quam ille in corpore, quem cernere concupiuit, ceciditque miserabilius quam ille, quo cadente factus est clamor: qui per eius aures intrauit et reserauit eius lumina, ut esset, qua feriretur et deiceretur audax adhuc potius quam fortis animus, et eo infirmior, quo de se praesumpserat, qui debuit de te. ut enim uidit illum sanguinem, inmanitatem simul ebibit; et non se auertit, sed fixit aspectum, et hauriebat furias at nesciebat, et delectabatur scelere certaminis, et cruenta uoluptate inebriabatur. et non erat iam ille, qui uenerat, sed unus de turba, ad quam uenerat, et uerus eorum socius, a quibus adductus erat. quid plura? spectauit, clamauit, exarsit, abstulit inde secum insaniam, qua stimularetur redire, non tantum cum illis, a quibus abstractus est, sed etiam prae illis et alios trahens. et inde tamen manu ualidissima et misericordissima eruisti eum tu, et docuisti eum non sui habere, sed tui fiduciam; sed longe postea.