Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VII

Congemescebamus in his, qui simul amice uiuebamus, et maxime cum Alypio et Nebridio esta conloquebar. quorum Alypius ex eodem quo ego eram ortus municipio, parentibus primatibus municipalibus, me minor natu. nam et studuerat apud me, cum in nostro oppido docere coepi, et postea Carthagini: et diligebat multum, quod ei bonus et doctus uiderer, et ego illum, propter magnam uirtutis indolem, quae in non magna aetate satis eminebat. gurges tamen morum Carthaginensium, quibus nugatoria feruent spectacule, absorbuerat eum in insaniam circensium. sed cum in eo miserabiliter uolueretur, ego autem rhetoricam ibi professus publica schola uterer, nondum me audiebat ut magistrum propter quandam simultatem, quae inter me et patrem eius erat exorta. et compereram, quod circum exitiabiliter amaret, et grauiter angebar, quod tantam spem perditurus uel etiam perdidisse mihi uidebatur. sed monendi eum et aliqua coercitione reuocandi nulla erat copia, uel amicitiae beneuolentia uel iure magisterii. putabam enim eum de me cum patre sentire, ille uero non sic erat. itaque postposita in hac re patris uoluntate, salultare me coeperat ueniens in auditorium meum, et audire aliquid atque abire.

Sed enim de memoria mihi lapsum erat agere cum illo, ne uanorum ludorum caeco et praecipiti studio tam bonum interimeretur ingenium. uerum autem, domine, tu, qui praesides gubernaculis omnium, quae creasti, non eum oblitus eras, futurum inter filios tuos antistitem sacramenti tui: et ut aperte tibi tribueretur eius correctio, per me quidem illam, sed nescientem, operatus es. nam quodam die cum sederem loco solito, et coram me adessent discipule, uenit, salutauit, sedit, atque in ea quae agebabtur intendit animum. et forte lectio in manibus erat, quam dum exponerem et oportune mihi adhibenda uideretur similitudo circensium, quo illud quod insinuabam et iucundius et planius fieret, et cum inrisione mordaci eorum, quos illa captiuasset insania, scis tu, deus noster, quod tunc de Alypio ab illa peste sanando non cogitauerim. at ille in se rapuit, meque illud non nisi propter se dixisse credidit; et quod alius acciperet ad suscensendum mihi, accepit honestus adulescens ad suscensendum sibi, et ad me ardentius diligendum. dixeras enim tu iam olim et innexueras litteris tuis: corripe sapientem, et amabit te.

At illum ego non corripueram, sed utens tu omnibus et scientibus et nescientibus, ordine quo nosti et ille ordo iustus est de corde et lingua mea carbones ardentes operatus es, quibus mentem spei bonae adureres tabescentem ac sanares. taceat laudes tuas, qui miserationes tuas non considerat, quae tibi de medullis meis confitentur. etenim uero ille post illa uerba proripuit se ex fouea tam alta, qua libenter demergebatur et cum mira uoluptate caecabatur, et excussit animum forti temperantia, et resiluerunt omnes circensium sordes ab eo, ampliusque illuc non accessit. deinde patrem reluctantem euicit, ut me magistro uteretur: cessit ille atque concessit. et audire me rursus incipiens, illa mecum superstitione inuolutus est, amans in Manichaeis ostentationem continentiae, quam ueram et germanam putabat. erat autem illa uecors et seductoria, pretiosas animas captans nondum uirtutis altitudinem scientes tangere, et superficie decipi faciles, sed tamen adumbratae simulataeque uirtutis.