Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VI

Inhiabam honoribus, lucris, coniugio, et tu inridebas. patiebar in eis cupiditatibus amarissimas difficultates, te propitio tanto magis, quanto minus sinebas mihi dulcescere quod non eras tu. uide cor meum, domine, qui uoluisti, ut hoc recordarer et confiterer tibi. nunc tibi inhaereat anima mea, quam de uisco tam tenaci mortis exuisti. quam misera erat! et sensum uulneris tu pungebas, ut relictis omnibus conuerteretur ad te, qui es super omnia et sine quo nulla essent omnia, conuerteretur et sanaretur. quam ergo miser eram, et quomodo egisti, ut sentirem miseriam meam, die illo, quo cum pararem recitare imperatori laudes, quibus plura mentirer, et mentienti faueretur ab scientibus, easque curas anhelaret cor meum et cogitationum tabificarum febribus aestuaret, transiens per quendam uicum Mediolanensem, animaduerti pauperem mendicum, iam, credo, saturum iocantem atque laetantem. et ingemui et locutus sum cum amicis, qui mecum erant, multos dolores insaniarum nostratum; quia omnibus talibus conatibus nostris, (qualibus tunc laborabam, sub stimulis cupiditatum trahens infelicitatis meae sarcinam, et trahendo exaggerans) nihil uellemus aliud nisi ad securam laetitiam peruenire, quo nos mendicus ille iam praecessisset, numquam illuc fortasse uenturos. quod enim iam ille pauculis et emendicatis nummulis adeptus erat, ad hoc ego tam aerumnosis anfractibus et circuitibus ambiebam, ad laetitiam scilicet temporalis felicitatis. Non enim uerum gaudium habebat: sed et ego illis ambitionibus multo falsius quaerebam. et certe ille laetabatur, ego anxius eram, securus ille, ego trepidus. et si quisquam percontaretur me, utrum mallem exultare an metuere, responderem: exultare; rursus si rogaret, utrum me talem mallem, qualis ille, an qualis ego tunc essem, me ipsum curis timoribusque confectum eligerem, sed peruersitate; numquid ueritate? neque enim eo me praeponere illi debebam, quo doctior eram, quoniam non inde gaudebam, sed placere inde quaerebam hominibus, non ut eos docerem, sed tantum et placerem. propterea et baculo disciplinae tuae confringebas ossa mea.

Recedant ergo ab anima mea qui dicunt ei: interest, unde quis gaudeat. gaudebat mendicus ille uinulentia, tu gloria. qua gloria, domine? quae non est in te. nam sicut uerum gaudium non erat, ita nec illa uera gloria; et amplius uertebat mentem meam. et ille ipsa nocte digesturus erat ebrietatem suam, ego cum mea dormieram et surrexeram, et dormiturus et surrecturus eram; uide quot dies! interest uero, unde quis gaudeat, scio, et gaudium spei fidelis incomparabiliter distat ab illa uanitate. sed et tunc distabat inter nos: nimirum quippe ille felicior erat, non tantum quod hilaritate perfundebatur, cum ego curis euiscerarer, uerum etiam quod ille bene optando adquisiuerat uinum, ego mentiendo quaerebam typhum. dixi tunc multa in hac sententia caris meis; et saepe aduertebam in his, quomodo mihi esset, et inueniebam male mihi esse; et dolebam et conduplicabam ipsum male; et si quid adrisset prosperum, taedebat adprehendere, quia paene priusquam teneretur auolabat.