Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

IIII

Numquid, domine deus ueritatis, quisquis nouit ista, iam placet tibi? infelix enim homo, qui scit illa omnia, te autem nescit; beatus autem, qui te scit, etiamsi illa nesciat. qui uero et te et illa nouit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus est, se cognoscens te, sicut te glorificet, et gratias agat et non euanescat in cogitationibus suis. sicut enim melior, qui nouit possidere arborem et de usu eius tibi gratias agit, quamuis nesciat uel quot cubitis alta sit uel quanta latitudine diffusa, quam ille, qui eam metitur et omnes ramos eius numerat et neque possidet eam, neque creatorem eius nouit aut diligit; sic fidelis homo, cuius totus mundus diuitiarum est, et quasi nihil habens omnia possidet inhaerendo tibi, cui seruiunt omnia, quamuis nec saltem septentrionum gyros nouerit, dubitare stultum est, quin utique melior sit quam mensor caeli et numerator siderum et pensor elementorum, et neglegens tui, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.