Sed tantae rei cardinem in arte tua nondum uidebam, omnipotens, qui facis mirabilia solus, et ibat animus meus per formas corporeas, et pulchrum, quod per se ipsum, aptum autem, quod ad aliquid adcommodatum deceret, definebam et distinguebam et exemplis corporeis adstruebam, et conuerti me ad animi naturam, et non me sinebat falsa opino, quam de spiritalibus habebam, uerum cernere. et inruebat in oculos ipsa uis ueri, et auertebam palpitantem mentem ab incorporea re ad liniamenta et colores et tumentes magnitudines, et quia non poteram ea uidere in animo, putabam me non posse uidere animum meum, et cum in uirtute pacem amarem, in uitiositate autem odissem discordiam, in illa unitatem, in ista quandam diuisionem notabam, inque illa unitate mens rationalis et natura ueritatis ac summi boni mihi esse uidebatur: in ista uero diuisione inrationalis uitae nescio quam substantiam, et naturam summi mali, quae non solum esset substantia, sed omnino uita esset, et tamen abs te non esset, deus meus, ex quo sunt omnia, miser opinabar. et illam monadem appellabam tamquam sine ullo sexu mentem, hanc uero dyadem, iram in facinoribus, libidinem in flagitiis, nesciens quid loquerer. non enim noueram neque didiceram nec ullam substantiam malum esse, nec ipsam mentem nostram summum atque incommutabile bonum.
Sicut enim facinora sunt, si uitiosus est ille animi motus, in quo est impetus, et se iactat insolenter ac turbide, et flagitia, si est inmoderata illa animae affectio, qua carnales hauriuntur uoluptates, ita errores et falsae opiniones uitam contaminant, si rationalis mens ipsa uitiosa est. qualis in me tunc erat, nesciente alio lumine illam inlustrandam esse, ut sit particeps ueritatis, quia non est ipsa natura ueritatis, quoniam tu inluminabis lucernam meam, domine; deus meus, inluminabis tenebras meas, et de plenitudine tua omnes nos accepimus. es enim tu lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, quia in te non est transmutatio nec momenti obumbratio.
Sed ego conabar ad te et repellebar abs te, ut saperem mortem, quoniam superbis resistis. quid autem superbius, quam ut assererem mira dementia me id esse naturaliter, quod tu es? cum enim ego essem mutabilis, et eo mihi manifestum esset, quod utique ideo sapiens esse cupiebam, ut ex deteriore melior fierem, malebam tamen etiam te opinari mutabilem, quam me non hoc esse, quod tu es. itaque repellebar, et resistebas uentosae ceruici meae, et imaginabar formas corporeas, et caro carnem accusabam et spiritus ambulans non reuertebar ad te, et ambulando ambulabam in ea, quae non sunt neque in te neque in me neque in corpore, neque mihi creabantur a ueritate tua, sed a mea uanitate fingebantur ex corpore, et dicebam paruulis fidelibus tuis, ciuibus meis, a quibus nesciens exulabam, dicabam illis garulus et ineptus: cur ergo errat anima, quam fecit deus? et mihi nolebam dici: cur errat deus? et contendabam magis inconmutabilem tuam substantiam coactam errare, quam meam mutabilem sponte deuiasse, et poena errare, quam confitebar.
Et eram aetate annorum fortasse uiginti sex aut septem, cum illa uolumina scripsi, uoluens apud me corporalia figmenta obstrepentia cordis mei auribus, quas intendebam, dulcis ueritas, in interiorem melodiam tuam, cogitans de pulchro et apto, et stare cupiens et audire te et gaudio gaudere propter uocem sponsi, et non poteram, quia uocibus erroris mei rapiebar foras, et pondere superbiae meae in ima decidebam. non enim dabas auditui meo gaudium et laetitiam, aut exultabant ossa, quae humiliata non erant.