Itaque illos planos, quos mathematicos uocant, plane consulere non desistebam, quod quasi nullum eis esset sacrificium, et nullae preces ad aliquem spiritum ob diuinationem dirigerentur. quod tamen Christiana et uera pietas consequenter repellit et damnat. bonum est enim confiteri tibi, domine, et dicere: Miserere mei, cura animam meam, quoniam peccaui tibi; neque ad licentiam peccandi abuti indulgentia tua, sed meminisse dominicae uocis: Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat. quam totam illi salubritatem interficere conantur, cum dicunt: de caelo tibi est ineuitabilis causa peccandi et Venus hoc fecit aut Saturnus aut Mars, scilicet ut homo sine culpa sit, caro et sanguis et super a putredo, culpandus sit autem caeli ac siderum creator et ordinator. et quis est hic nisi deus noster, suauitas et origo iustitiae, qui reddes unicuique secundum opera eius et cor contritum et humiliatum non spernis?
Erat eo tempore uir sagax, medicinae artis peritissimus atque in ea nobilissimus, qui proconsul manu sua coronam illam agonisticam inposuerat non sano capiti meo, sed non ut medicus. nam illius morbi tu sanator, qui resistis superbis, humilibus autem das gratiam. numquid tamen etiam per illum senem defuisti mihi, aut destitisti mederi animae meae? quia enim factus ei eram familiarior, et eius sermonibus erant enim sine uerborum cultu uiuacitate sententiarum iucundi et graues adsiduus et fixus inhaerebam: ubi cognouit et ex conloquio meo libris genethliacorum esse me deditum, benigne ac paterne monuit, ut eos abicerem, neque curam et operam rebus utilibus necessariam illi uanitati frustra inpenderem; dicens ita se illa didicisse, ut eam professionem primis annis aetatis suae deferre uoluisset, qua uitam degeret, et si Hippocraten intellexisset, et illas utique litteras potuisse intellegere: et tamen non ob aliam causam se postea illis relictis medicinam adsecutum, nisi eas falsissimas conperisset, et nollet uir grauis decipiendis hominibus uictum quaerere. at tu inquit quo te in hominibus sustentas, rhetoricam tenes, hanc autem fallaciam libero studio, non necessitate rei familiaris sectaris. quo magis mihi te oportet de illa credere, qui eam tam perfecte discere elaboraui, quam ex ea sola uiuere uolui. a quo ego cum quaesissem, quae causa ergo faceret, ut multa inde uera pronuntiarentur, respondit ille, ut potuit, uim sortis hoc facere, in rerum natura usquequaque diffusam. si enim de paginis poetae cuiuspiam, longe aliud canentis atque intendentis, cum forte quis consulit, mirabiliter consonus negotio saepe uersus exiret, et mirandum non esse dicebat, si ex anima humana, superiore aliquo instinctu, nesciente quid in se fieret, non arte sed sorte sonaret aliquid, quod interrogantis rebus factisque concineret.
Et hoc quidem ab illo uel per illum procurasti mihi, et quid ipse postea per me ipsum quaererem, in memoria mea deliniasti. tunc autem nec ipse nec carissimus Nebridius, adulescens ualde bonus et ualde castus, inridens totum illud diuinationis genus, persuadere mihi potuerunt, ut haec abicerem, quoniam me amplius ipsorum auctorum mouebat auctoritas, et nullun certum quale quaerebam documentum adhuc inueneram, quo mihi sine ambiguitate appareret, quae ab eis consultis uera dicerentur, forte uel sorte, non arte inspectorum siderum dici.