Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

II

Docebam in illis annis artem rhetoricam, et uictoriosam loquacitatem uictus cupiditate uendebam. malebam tamen, domine, tu scis, bonos habere discipulos, sicut appellantur boni, et eos sine dolo docebam dolos, non quibus contra caput innocentis, agerent, sed aliquando pro capite nocentis. et, deus, uidisti de longinquo lapsantem in lubrico, et in multo fumo scintillantem fidem meam, quam exhibebam in illo magisterio diligentibus uanitatem et quaerentibus mendacium, socius eorum. in illis annis unam habebam, non eo quod legitimum uocatur coniugio cognitam, sed quam indagauerat uagus ardor inops prudentiae, sed unam tamen, ei quoque seruans tori fidem; in qua sane experirer exemplo meo, quid distaret inter coniugalis placiti modum, quod foederatum esset generandi gratia, et pactum libidinosi amoris, ubi proles etiam contra uotum nascitur, quamuis iam nata cogat se diligi.

Recolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset, mandasse mihi nescio quem haruspicem, quid ei dare uellem mercedis, ut uincerem, me autem foeda illa sacramenta detestatum et abominatum respondisse, nec si corona illa ita esset inmortaliter aurea, muscam pro uictoria mea necari sinere. necaturus enim erat ille in sacrificiis suis animantia, et illis honoribus inuitaturus mihi suffragatura daemonia uidebatur. sed hoc quoque malum non ex tua castitate repudiaui, deus cordis mei. non enim amare te noueram, qui nisi fulgores corporeos cogitare non noueram. talibus enim figmentis suspirans anima nonne fornicatur abs te, et fidit in falsis, et pascit uentos? sed uidelicet sacrificari pro me nollem daemonibus, quibus me illa superstitione ipse sacrificabam. quid est enim aliud uentos pascere quam ipsos pascere, hoc est errando eis esse uoluptati atque derisui?