Et dedisti alterum responsum interim, quod recolo. nam et multa praetereo, propter quod propero ad ea quae me magis urguent confiteri tibi, et multa non memini. dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum, quendam episcopum nutritum in ecclesia et exercitatum in libris tuis. quem cum illa femina rogasset, ut dignaretur mecum conloqui, et refellere errores meos, et dedocere me mala ac docere bona faciebat enim hoc, quos forte idoneos inuenisset noluit ille prudenter sane, quantum sensi postea. respondit enim me adhuc esse indocilem, et quod inflatus essem nouitate haeresis illius, et nonnullis quaestiunculis iam multos inperitos exagitassem, sicut illa indicauerat ei. sed inquit sine illum ibi. tantum roga pro eo dominum: ipse legendo reperiet, quis ille sit error et quanta inpietas. Simul etiam narrauit, se quoque paruulum a seducta matre sua datum fuisse Manichaeis, et omnes paene non legisse tantum uerum etiam scriptitasse libros eorum, sibique adparuisse nullo contra disputante et conuincente, quam esset illa secta fugienda: itaque fugisse. quae cum ille dixisset, atque illa nollet adquiescere, sed instaret magis deprecando et ubertim flendo, ut me uideret et mecum dissereret, ille iam substomachans: uade inquit a me; ita uiuas, fieri non potest, ut filius istarum lacrimarum pereat. quod illa ita se accepisse inter conloquia sua mecum saepe recordabatur, ac si de caelo sonuisset.