Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XI

Et misisti manum tuam ex alto, et de hac profunda caligine eruisti animam meam, cum pro me fleret ad te mea mater, fidelis tua, amplius quam flent matres corporea funera. uidebat enim illa mortem meam ex fide et spiritu, quem habebat ex te, et exaudisti eam, domine. exaudisti eam nec despexisti lacrimas eius, cum profluentes rigarent terram sub oculis eius in omni loco orationis eius: exaudisti eam. nam unde illud somnium, quo eam consolatus es, ut uiuere mecum cederet et habere mecum eandem mensam in domo? quod nolle coeperat, auersans et detestans blasphemias erroris mei. uidit enim se stantem in quadam regula lignea et uenientem ad se iuuenem splendidum hilarem atque arridentem sibi, cum illa esset maerens et maerore confecta. qui cum causas ab ea quaesisset maestitiae suae cotidianarumque lacrimarum (docendi, ut adsolet, non discendi gratia), atque illa respondisset perditionem meam se plangere, iussisse illum, quo secura esset, atque admonuisse, ut adtenderet et uideret, ubi esset illa, ibi esse et me. quod illa ubi adtendit, uidit me iuxta se in eadem regula stantem. unde hoc, nisi quia erant aures tuae ad cor eius, o tu bone omnipotens, qui sic curas unumquemque nostrum, tamquam solum cures, et sic omnes, tamquam singulos?

Vnde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum uisum, et ego ad id detrahere conarer, ut illa se potius non desperaret futuram esse quod eram, continuo sine aliqua haesitatione: non inquit; non enim mihi dictum est: ubi ille, ibi et tu, sed: ubi tu, ibi et ille. confiteor tibi, domine, recordationem meam, quantum recolo, quod saepe non tacui, amplius me isto per matrem responso tuo, quod tam uicina interpretationis falsitate turbata non est, et tam cito uidit quod uidendum fuit quod ego certe, antequam dixisset, non uideram etiam tum fuisse commotum quam ipso somnio, quo feminae piae gaudium, tanto post futurum, ad consolationem tunc praesentis sollicitudinis tanto ante praedictum est. nam nouem ferme anni secuti sunt, quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum saepe surgere conarer et grauius alliderer, uolutatus sum; cum tamen illa uidua casta, pia et sobria, quales amas, iam quidem spe alacrior, sed fletu et gemitu non segnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me plangere ad te, et intrabant in conspectum tuum preces eius, et tamen dimittebas adhuc uolui et inuolui illa caligine.