Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VIIII

Sed inter flagitia et facinora et tam multas iniquitates sunt peccata proficientium, quae a bene iudicantibus et uituperantur ex regula perfectionis, et laudantur spe frugis sicut herba segetis. et sunt quaedam similia uel flagitio uel facinori et non sunt peccata, quia nec te offendunt, dominum deum nostrum, nec sociale consortium; cum conciliantur aliqua in usum uitae congrua, et tempori, et incertum est an libidine habendi; aut puniuntur corrigendi studio potestate ordinata, et incertum est an libidine nocendi. multa itaque facta, quae hominibus inprobanda uiderentur, testimonio tuo adprobata sunt, et multa laudata ab hominibus te teste damnantur, cum saepe se aliter habet species facti et aliter facientis animus atque articulus occulti temporis. cum uero aliquid tu repente inusitatum et improuisum imperas, etiamsi hoc aliquando uetuisti, quamuis causam imperii tui pro tempore occultes, et quamuis contra pactum sit aliquorum hominum societatis, quis dubitet esse faciendum, quando ea iusta est societas hominum, quae seruit tibi? sed beati qui te imperasse sciunt. fiunt enim omnia a seruientibus tibi, uel ad exhibendum, quod ad praesens opus est, uel ad futura praenuntianda.