Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

II

Rapiebant me spectacula theatrica, plena imaginibus miseriarum mearum et fomitibus ignis mei. quis est, quod ibi homo uult dolere luctuosa et tragica, quae tamen pati ipse nollet? et tamen pati uult ex eis dolorem spectator, et dolor ipse est uoluptas eius. quid est nisi miserabilis insania? nam eo magis eis mouetur quisque, quo minus a talibus affectibus sanus est, quamquam, cum ipse patitur, miseria, cum aliis compatitur, misericordia dici solet. sed qualis tandem misericordia in rebus fictis et scenicis? non enim ad subueniendum prouocatur auditor, sed tantum ad dolendum inuitatur et auctori earum imaginum amplius fauet, cum amplius dolet. et si calamitates illae hominum uel antiquae uel falsae sic agantur, ut qui spectat non doleat, abscedit inde fastidiens et reprehendens; si autem doleat, manet intentus et gaudens. lacrimae ergo amantur et dolores. certe omnis homo gaudere uult. an cum miserum esse neminem libeat, libet tamen esse misericordem, quod quia non sine dolore est, hac una causa amantur dolores? et hoc de illa uena amicitiae est.

Sed quo uadit? quo fluit? ut quid decurrit in torrentem picis bullientis, aestus inmanes taetratum libidinum, in quos ipsa mutatur, et uertitur per nutum proprium de caelesti serenitate detorta atque deiecta? repudietur ergo misericordia? nequaquam. ergo amentur dolores aliquando. sed caue inmunditiam, anima mea, sub tutore deo meo, deo patrum nostrorum et laudabili et superelato in omnia saecula, caue inmunditiam, neque enim nunc non misereor, sed tunc in theatris congaudebam amantibus, cum sese fruebantur per flagitia, quamuis haec imaginarie gererent in ludo spectaculi, cum autem sese amittebant, quasi misericors contristabar; et utrumque delectabat tamen. nunc uero magis miseror gaudentem in flagitio quam uelut dura perpessum detrimento perniciosae uoluptatis et amissione miserae felicitatis. haec certe uerior misericordia, sed non in ea delectat dolor. nam etsi adprobatur officio caritatis qui dolet miserum, mallet tamen utique non esse quod doleret, qui germanitus misericors est. si enim est maleuola beneuolentia, quod fieri non potest, potest et ille, qui ueraciter sinceriterque miseretur, cupere esse miseros, ut misereatur. nonnullus itaque dolor adprobandus, nullus amandus est. hoc enim tu, domine deus, qui animas amas. longe alteque purius quam nos, et incorruptibilius misereris, quod nullo dolore sauciaris. et ad haec quis idoneus?

At ego tunc miser dolere amabam, et quaerebam, ut esset quod dolerem, quando mihi in aerumna aliena et falsa et saltatoria, ea magis placebat actio histrionis meque alliciebat uehementius, qua mihi lacrimae excutiebantur. quid autem mirum, cum infelix pecus aberrans a grege tuo et inpatiens custodiae tuae, turpi scabie foedarer? et inde erant dolorum amores, non quibus altius penetraer non enim amabam talia perpeti, qualia altius spectare sed quibus auditis et fictis tamquam in superficie raderer: quos tamen quasi ungues scalpentium feruidus tumor et tabes et sanies horrida consequebatur. talis uita mea numquid uita erat, deus meus?