Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXXII

Gratias tibi, domine! uidemus caelum et terram, siue corporalem partem superiorem atque inferiorem, siue spiritalem corporalemque creaturam, atque in ornatu harum partium, quibus constat uel uniuersa mundi moles uel uniuersa omnino creatura, uidemus lucem factam diuisamque a tenebris. uidemus firmamentum caeli, siue inter spiritales aquas superiores et corporales inferiores, primarium corpus mundi, siue hoc spatium aeris, quia et hoc uocatur caelum, per quod uagantur uolatilia caeli, inter aquas, quae uaporaliter eis superferuntur et serenis etiam noctibus rorant, et has, quae in terris graues fluitant. uidemus congregatarum aquarum speciem per campos maris, et aridam terram uel nudatam uel formatam, ut esset uisibilis et composita herbarumque atque arborum mater. uidemus luminaria fulgere desuper, solem sufficere diei, lunam et stellas consolari noctem, atque his omnibus notari et significari tempora. uidemus umidam usquequaque naturam piscibus et beluis et altibus fecundatam, quod aeris corpulentia, quae uolatus auium portat, aquarum exhalatione concrescit. uidemus terrenis animalibus faciem terrae decorari, hominemque ad imaginem et similitudinem tuam, cunctis inrationabilibus animantibus ipsa tua imagine ac similitudine, hoc est rationis et intellegentiae uirtute, praeponi; et quemadmodum in eius anima aliud est, quod consulendo dominatur, aliud, quod subditur ut obtemperet, sic uiro factam esse etiam corporaliter feminam, quae haberet quidem in mente rationabilis intellegentiae parem naturam, sexu tamen corporis ita masculino sexui subiceretur, quemadmodum subicitur appetitus actiones ad concipiendam de ratione mentis recte agendi sollertiam uidemus haec et singula bona et omnia bona ualde.